Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 527. 1484. 17. März. , S. 474
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 527. 1484. 17. März. , S. 474
No. 527. 1484. 17. März.
Cornelius dei gratia abbas raonasterii sancti Jacobi Schottorum Erffurdensis ordinis sancti Benedicti Maguntinensis diocesis recognoscimus ac pro nobis nostrisque omnibus et singulis in futurum successoribus publice harum serie litterarum profi- temur, quod duin monasterium nostrum in abbatiali nedum verum et ipsi adiacente ecclesia sancti Jacobi Schottorum parrochiali in opido Erffurdensi aedificiis et structu- ris ligneis ac lapideis ruiuosum quasique ad plenum ex vetustate assumpta iam rui- nara passum ac in casum prolapsurum non sine minori animi nostri amaritudine conspiciuius ipsumque aliquot annis quibus praefuimus eidem paulatim et non medio- criter ruere ac deficere vidimus prout videmus in dies, nee habentes unde praefatum monasterium cum sibi coniuncta ecclesia de facultatibus propriis reparari et in suis aedificiis restaurari valeat quoniodolibet, liac igitur futuris ipsius monasterii dispen- diis et perpetuae desolationi quae verisimiliter timetur consideratione moti et quantum viribus nostris possurnus obviare et succurrere aft'ectantes exercitium iurisdictionis temporalis et feodum, prout monasterium nostrum uosque liactenus ante valvam quae Ransteter thor nuncupatur extra muros opidi Lipczk Merßeburgensis diocesis circa ecclesiam sancti Jacobi ibidem in quindecim aut pluribus cureis et areis cum Omni bus suis attiiientiis dependentibus et connexis obventiouibiisque et suis proprietatibus possedimus unacum iure ad dictam ecclesiam sancti Jacobi cum eam vacare contin- gat praesentandi nihil sublato aut dempto, citra tarnen causas saiiguinum, prout ad DOS et praedecessores nostros quieta et pacih'ca possessione spectabant et pertinebant, de nostri capituli consensu voluntateque expressa reverendi in Christo patris et domini domini Tilonis episcopi Merßebnrgensis tamquam eius loci ordinarii iusto venditionis titulo providis viris proconsulibus consulibus consulatui et toti communitati antedicti opidi Lipczk et eorum successoribus in perpetuum iure hereditario possidendum pure et simpliciter omni conditione abiecta pro trecentis florenis Rinensibus per se in auro legali solutis ac per nos in usum monasterii pro aediticiorum suorum restauratione expositis vendidimus et praesentibus vendimus omneque ins dominium et proprietatem nobis hactenus inibi competens conipctentes et quae competebant abiicientes et illi clare ac manifeste renunctiantes ac ea et eas in praefatos proconsules consules con- sulatum et communitatem Lipczensem, qui sunt et qui pro tempore erunt, omnibus via iure modo et forma quibus possumus et del)emus melioribus nihil nobis aut nostris successoribus quoniodolibet iuris dorninii ]»roprietatis aut actionis inibi reser
vatis, quibus praetacti emptores eorumque successores in huiusmodi iuristlictionis temporalis exercitio feodo iure praesentandi et bonis aliis praeexpressatis a nobis successoribus nostris aut quoquam alio turbari inquietari seu molestari quavis occa- sione debeant, perpetuo et irrevocabiliter transfundentes, quin imo ad maiorem luiius venditionis nostrae cautelam validitudinem et subsistentiam utque aevis futuris tempo- ribus iirma et valida subsistat omnibus gratiis privilegiis indultis exemptionibus liber- tatibus litteris et munimentis quibuslibet nobis aut monasterio vel ordini nostris de et super praedictis bonis iudiciis iureque praesentandi et dictara ecclesiam dum vacat conferendi per quoslibet sumrnos pontifices sedis apostolicae legatos archiepiscopos episcopos reges et principes alios tarn spirituales quam saeculares sub quacunque verbonim forma quomodolibet datis et concessis palam publice et manifeste renunctian- dum, eas et ea abiiciendum et eis tarn couiunctim quam divisim cedendum duximus, renunetiamus abiicimus et cedimus easque et ea in emptores praefatos eorumque successores ex toto perfecte ad plenum et integraliter transferimus in his scriptis, tradentes et assignantes in eorumdem emptorum suorumque successorum plenam puram et liberam facultatem potestatem superioritatem et dominium omnes et singnlos hactenus nostros apud dictam sancti Jacobi ecclesiam extra muros Lipczenses com- morantes subditos colonos et feodatarios quotquot sunt una cum bonis suis ad nos nostrumque monasterium usque in praesentiarum pertinentes et qui pertinebant qui- buscunque nominibus censeantur, absolventes eosdem et quemlibet eorum ab omnibus et singulis suis iuramentis fidelitatibus et infeodationibus, in quibus nobis et mona sterio praefato retroactis temporibus obnoxii et astricti videbantur ac eos et quemlibet eorum ad praetactos proconsules consules consulatum et totam communitatem Lip- czensem ac successores suos tamquam eorum veros legitimos et indubitatos feodorum suorum et iuris praesentandi dominos maiores et superiores remitteutes in his scriptis, nihil ut praemittitur iuris superioritatis potestatis facultatis aut actionis nobis aut successoribus nostris in praemissis reservantes, omni dolo fraude machinatione aut suspicione mali penitus et omnino seclusis. In quorum evidens testimonium bas litte- ras nostro subtus appenso sigillo communivimus, uos nostrumque capitulum proprio carens sigillo eius occasione ad praemissa inconcusse servanda obligantes. Datum et actum Numburg anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto indictionc secunda [die] Mercurii decima septima mensis Martii pontiticatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti divina providentia papae quarti anno tertiodecimo, praesentibus ibidem venerabilibus viris dominis Henningo Goden artium magistro et Reymberto Reymberti presbytero Havelbergensis et Pader- burnensis diocesium testibus ad praemissa adhibitis et vocatis.1)
Nach dem ürig. im Kathsarchiv zu Leipzig mit dem Siegel des Abts Cornelius an einem Pergamentstreifen.
1) Orig. vocati* (uthibitis et vocatt«.
440
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 527. 1484. 17. März. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/88d3924b-d741-4339-be9a-acd7d37ec148/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success