Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 181. 1434. 24. Juni. , S. 160
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 181. 1434. 24. Juni. , S. 160
No. 181. 1434. 24. Juni.
erbauenden Strassen.
Johannes dei et apostolicae sedis gratia episcopus Merseborgensis universis et singulis Christi fidelibus per civitatem et diocesin nostras constitutis salutem et sin- ceram in domino caritatem. Curn plurimum saevientibus omnipotentis dei flagellis peccatorum nostrorum de meritis exigentibus atterimur et affligimur, non indigne expedit facinora peccatorumque contagia ad promerenda aeternae felicitatis gaudia piis actibus et elemosinarum beneficiis aboleri. Siquidem enim altissimus in testamento veteri ad aedificationem tabernaculi testimonii et sacrorum templorum filiis Ysrahel in
125
aenigmate ambulantibus aurum argentum aes et lapides nee non bissum et purpuram ceteraque . .. quasi sub typo offerri praecepit, nos vero Christi sanguine redempti et karactere christianae religionis insigniti non solum [ad] sacras ecclesias, in quibus memoria Christi cottidie recolitur passionis, verum etiam viarum publicarum ac pon- tium et passagiorum reformationein ex praecepto divino snmus astricti, ne peregrini pauperes et debiles ceterique pro communi bono et utilitate hominum ambulantes et vagantes in ipsis viis deficiant corruant et molestentur. Sane igitur commendabilium providorum et eircumspectorum virorum proconsulum sive magistrorum civium con- sulum et opidanorum opidi Lipcensis nostrae diocesis petitio monstravit, quod cum ipsum opidum divina favente spiritus sancti gratia studio privilegiato sit ornatum pluribusque sacrae theologiae professoribus et niagistris ac doctoribus utriusque iuris nee non in medicinis atque in singulis facultatibus graduatis alma universitate scola- rium decoratum, etiam inibi copiosa multitudo mercatorum ac perigrinorum et aliorum Christi fidelium diversarum partium nationumque pro re publica exercenda atque salute animarum procurauda confluit, cumque saepius contingit tieri inundationes aqua- rum, quae impediunt accessum et recessum ipsius opidi, et pluries in ipsa aqua tarn homines quam animalia ac res aliae diversae pcrierunt, unde dicti proconsules con- sules et opidani dicti opidi studuerunt de oportuno remedio providere, magnum et sumptuosum aedificium inceperunt ad faciendum passagia pontes et fossata, cum qui bus sperant huiusmodi viarum periculis obviare. Et quia est commune bonu'm et omnibus prodest [et] huiusmodi aedificia et structurae difticile possunt absque sub- ventione et elemosinarum largitione Christi fidelium perfici et compleri, ut igitnr qu-i- libet christianus possit fieri particeps huiusmodi boni operis, hortamur vos in doniino ac requirimus per viscera misericordiae dei nostri, quatenus de bonis vobis a deo collatis cum vestris elemosinis dictis aedih'ciis et structuris pie subvenire curetis ad ipsorum beneficiorum perfectionem et inesse observationem futuris temporibus et per haec et alia bona opera, quae domino inspirante feceritis, possitis gaudia aeterna remereri. Nos enim omnibus vere poenitentibus confessis et contritis, qui elemosinas suas ad structuras huiusmodi viarum nunc et in futuro pro reformatione earum manus porrexerint adiutrices, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eins auctoritate et sacrorum Johannis et Laurencii patronorum nostrorum meritis confisi quadraginta dies indulgentiarum et unarn karenam de iniunctis eis poenitentiis in domino misericorditer relaxamus, perpetuis temporibus duraturis. Insu- per damus et concedimus licentiam ponendi et locandi prope ipsas vias, in quibus huiusmodi structurae fiunt, truncum cum imagine prout ipsis aedificatoribus utilius videbitur ad reservandum et ponendum in ipso trunco elemosinas huiusmodi, itaque fiat sine praeiudicio ecclesiarum parrochialium in Lipc/k et cum consensu praepositi rnonasteri sancti Thomae Lipczensis, ad quem pertinet offertorium ipsarum ecclesiarum, sicut antiquitus usque htic est obtentum et conservatum. Mandamus insuper omnibus et singulis plebanis viceplebanis et divinoruin rectoribus per dictas civitatem et dio- cesin nostras, cum praesentibus fueritis requisiti seu alter vestrum fuerit requisitus, quatenus apud plebem vestram huiusmodi negotium fideliter promoveatis et parro- chianos vestros aliosque Christi fideles ad subveniendum cum elemosinis ipsorum
126
dictis viis et aedificiis pie inclucatis ac nostras indulgentias intimare et insinuare curetis absque alicuius muneris extorsione mercedem a Deo recepturi, praesentibus nostris litteris perpetuis futuris temporibus pro reparatione dictarum viarum et con- servatione earundem duraturis. Datum Merseburg anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo tricesimo quarto ipso die Jovis sancti Johannis baptistae nostro sub sigillo praesentibus appenso.
Nach Barthel's Diplomatar. Lips. II fol. 159. im Ratlisarchiv zu Leipzig.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 181. 1434. 24. Juni. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/9aeda443-025c-4aed-9f51-c795a67f7bd7/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success