Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 3. 1216. 20. Juli. , S. 38
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 3. 1216. 20. Juli. , S. 38
No. 3. 1216. 20. Juli.
Albertus dei gratia sanctae Magdeburgensis ecclesiae archiepiscopus et Eke- hardus Merseburgensis episcopus universis Cbristi fidelibus, ad quos pagina ])raesens pervenerit, salutem in domino. Noverint universi h'deles Christi has litteras inspecturi, quod nos una curn Friderico conüte de Brenin de prudentium virorum consilio discor- diam, quae vertebatur inter illustrem marchionem Misuensem et Lipzenses et eorum
fautores per arbitrium tali modo sopiviimis, fide et iuramento ipsius marchionis et quinquaginta nobilium recepto, quod idem inarchio privilegium patris super institutione et iure civitatis, item super theloneo viarum et pontium, sicait ipsorum privilegioruin tenor declarat, per omnia conservabit et ipsi -Lipzenses in Omnibus bonis suis tarn urbanis quam ruäticis übertäte fruentnr, quae temporibus patris sui et tenuit et viguit. Item inarchio nullam munitionem faciet in civitate vel extra, quod virbnen dicitur, neque peiorabit eam nee in fraudcm alienabit. Item eorum, quae wikbilde contin- gunt, nullus iudicabit practer advocatinn et schulthetum; villicus tarnen marchionis, si voluerit, causas in ea provincialium tractabit. Item omnes, qui huic facto inter- fuerunt, curias quas habuerant obtinebunt, restitutis curiis hominibus marchionis, quas prius habebant. Praeterea omnes captivi et eornm h'deiussores, quorum dies solutionis ex conventione non praeteriit, liberi erunt. Dampni etiam dati tarn ex parte mar chionis et sibi servientium quam ipsorum Lipzensium et qui eis favebant par habea- tur compensatio, salvo iure omnitim treugarum; aliis etiam iniuriam passis plena exhibeatur satisfactio. Item marchio gratiam suam Lipzensibus et eorum fautoribus ex integro contulit et pro se et pro filio suo et omnibus amicis suis sub praedicto iuramento et fide spopondit omni rancore postposito verain et perpetuam concordiam, quod vulgo vrvede dicitur. Restituet etiam idem marchio omnibus parentibus istorum, qui alias sui sunt urbani, omnes curias et beneticia eorum sufficienti recepta cautione, quod ipsi fideliter serviant. Et quaecunque feoda vel proprietates eis vel eorum fau toribus abstulit, et hoc notorium sit, marchio restituet et de bonis ipsorum, quae in sua marchio habet warandia, eis conquerentibus tinalem faciet iustitiam secundum ins fidelium suorum. Item Dietholdo soluto satish'et rebus suis sibi restitutis et ipse et frater suus Sifridus versa vice satisfacicnt marchioni. Item quos Sifridus de Mugelin captivavit absolventur cum restitutione bonorum suoruni. Item quicquid Cunradus pincerna et alii of'ticiati marchionis a Lipzensibus crediderunt, marchio promovebit, quod solvetur ad iustitiam vel amicitiam infra dimidium annum, postquam marchio fuerit ingressus civitatem. Hanc concordiam nein o inf ringet, nisi solus marchio ex una parte et tota civitas Lipzensium ex altera, quia si quis in eam singulariter com- miserit, ipsa concordia stabili permanente, iusto iudicio ab ipso marchione punietur. Quod si ipse marchio aliquid in contrarium fecerit et ad ammonitioneni Heinrici de Warin et Ottonis de Liechtinhagin infra sex ebdomadas infra provinciam manens vel infra duodecim ebdomadas extra provinciam positus non correxerit, vel de aliquo excedente debitam poenam non suinpserit, tunc ad praeceptum archiepiscopi Magde- burgensis et episcopi Merseburgensis qui pro tempore fuerint illi quinquaginta fideius- sores, quorum nomina subiecta sunt, Hallis intrabunt nee sine licentia ipsorum exi- buut neque ab hac obligatione per aliquam marchionis sententiam absolventur. Hanc nostram ordinationem marchio in provincialibus placitis suis Chulme et Zcolin et Ultimo coram imperio in sigmun suae perfectae voluntatis et consensus cum omnium eorum, quae supra dicta sunt, protestatione sigilli sui munimine roborabit. Et nos ea cum sigil- lorum nostrorum impressione sub banno nostro contirmamus, in contrarium venientes et haec nostra statuta observare nolentes perpetuo anathemate et maledictione aeterna in nomine patris et filii et spiritus sancti usque ad condignam satisfactionem ferientes.
Acta sunt haec anno dominicae incaniationis M°. CC°. XVI". XIII0. Kai. Augusti, indictione quarta.
Comes Burchardus de Mansuelt, Comes Heinricus de Sarzburc. Comes Fridericus de Biclielingin. Erkinboldus de Grizlav. Gebehardus de Zurbeke. Marschalcus seuejc. Cunradus de Laiidisberc. Reimbertus de Horburc. Otto de Liechtinhagen. Heinricus de Breintenboch. Albertus de Droguz. Heinricus de Warin.
Cristanus de Ditein. Rodolphus de Zwochowe. Sifridus List. Heinricus dapifer. Hartungiis de Rideburch. Heinricus de Trebeziu. Rudolphus de Wolfhcim. Cüneraanus.
Castellanus de Gibchinstem. Fridericus de Crozuc. Johannes de Pak. Heinricus de Vesta.
Heinricus de Lindeuowe. Sybodo de Choyne. Fridericus de Zchudiz. Vlricus castellanus de Witin. Hermannus castellanus de Witin. Heiuricns Struz. Johannes de Rocheliz. Hartmanuus de Crime. Johannes de Kinz. Ramvoldns de Polonzkc. . . adolf de Kuiz. Hermaunus de Butiz.
Nacli dem Orig. im Rathsarcliiv zu Leipzig. Das Pergament ist durch Moder ziemlich angegriffen, die Schrift aber nur an wenig Stellen schadhaft geworden. Die drei an rothseidenen Schnüren befestigt gewesenen Siegel sind bis auf ein an der mittleren Schnur zurückgebliebenes unbedeutendes Bruchstück abgefallen. Auf der Rückseite steht von einer noch dem l.'i. Jahrhundert angehörenden Hand: Littera civium in Lypzk.
Schneider Chron. Lips. p. 408. — Vogel Annal. S. "22. — Lünig RA. Pars spec. Cont. IV. Abth. IX. Th. II. S. f91. - Du Mont corps dipl. I. p. 156.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 3. 1216. 20. Juli. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/f70801c3-c731-463d-863a-e40cbcb21fc1/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success