Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. CLXXX. , S. 237
Current repository:
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. CLXXX. , S. 237




Vniversis ad quos littere presentes pervenerint, Fridericus Dei gracia Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopus, apostolice Sedis Legatus Salutem in omnium salvatore. Universitati vestre tenore presencium faeimus manifestum, quod discretus vir Stephauus prepo
168
situs Nevnburgensis Ordinis sancti Augustini Pataviensis Diocesis senciens venerabilem virum Dominum Ademarum Targe, Archipres- biterum sancti Affricani Reuchenensis diocesis nuncium domini pape sibi propter falsam emulorum suorum delacionem graviter indig- nari, seque ab eo de infra scriptis excessibus et criminibus haberi suspectum, secutus fuit ipsum humiliter ad Civitatem nostram Salz burgensem, et se vitro illius conspectibus presentavit, petens instan ter, vt ad removendam indignacionem, et suspicionem, quas gerebat ad illum, Super hiis, de quibus delatus fuerat, inquireret veritatem. Dictus itaque Ademarus, prehabita inquisicione diligenti in nostra presencia, dictum prepositum reperit innocentem, nostroque et sapien- tum nostrorum comunicato consilio ipsum per suam sentenciam super hiis absolvit, cuius sentencie tenor est talis: Ademarus Targa Archipresbiter sancti Affricani Ruchenensis diocesis, et Nuncius sanctissimi patris domini nostri domini Johannis celesti provisione pape XXII. ad Civitatem et provinciam Salzburgensem, nec non ad alias partes Alamanic pro fructibus primi anni beneficiorum vacan- cium per triennium vna cum quibusdam collegis nostris, iam in remotis agentibus, cum clausula tamen; et quilibet nostrum in solidum, ac aliis negociis sedis apostolice per ipsam sanetissimam sedem con- stitutus adperpetuam rei memoriam. Dudum morantibus nobis in Civi- tate Wiennensi Pataviensis diocesis, et negocia predicte sanetissime sedis apostolice nobis commissa Cdeliter ibidem exequentibus, Venera- bilis et religiosus vir, dominus Stephanus prepositus Nevnburgensis Ordinis sancti Augustini dicte Pataviensis diocesis falsa delacione emulorum suorum nostris auribus delatus extitit, quod Serenissimum Principem dominum fridericum, Romanorum regem et dominos Heinricum et Ottonem, fratres predicti Principis, Duces Austrie et Styrie contra nos inflamaverit et ad impediendum nos in negociis sanetissime sedis induxerit consilio, auxilio, et favore quodque ad provocandum contra nos populum malo animo dixerit: nos traetare de translacione Imperii, et per quedam alia verba amicos et fami liares suos ad ledendum nos incitaverit, dicendo talia, vel similia verba: „Benedictus Deus, quod tot hominespane meo veseuntur, et nullus est, qui eruat me de manibus nuncii domini pape". Tandem cum venissemus ad civitatem Salzburgensem, vbiplena securitate gaudebamus, idem prepositus sentiens de predictis nos ipsum habere suspectum, nolens famam suam negligere, sed pocius aflectans suam
169
innocenciam ostendere, snoque providere nomini et honori, absque aliqua citacione cum decenti fratrum Concanonicorum suorum et aliorum bonorum virorum comitiva fide dignorum Salzburge comparuit humiliter, coram nobis, petens instanter, vt habitu de hiis diligenti inquisicione, quod iustum foret, decernere curaremus. Porro adten- dentes verbum Canonis dicentis: „habet hoc proprium antiqua hostis invidia, vt quos improborum actuum perpetracione, Deo sibi resistente, deicere non valet, opiniones falsas ad presens simulando dilaceret", in presencia Reverendi patris, domini Friderici, sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopi, apostolice Sedis Legati de premis(sis) inqui- sicionem et indaginem fecimus diligenter, ipsum prepositum per Dei graciam invenimus innocentem et mendaciter fuisse delatum. Nos itaque memorati habito Domini Archiepiscopi et aliorum sapientum Virorum consilio, Deum habentes pre oculis, et eius nomine invocato in hiis scriptis finaliter diffmimus, et diffiniendo pronunciamus, et sentenciamus: dictum prepositum de suprudictis excessibus et cri- minibus innocentem fore per omnia et immunem, ipsumque virum religiosum bone fame et boni testimonii reputamus. Committentes Domino Archiepiscopo supradicto hie presenti, ob reverenciam dignitatis sue, ut ipsum ab exeommunicacionis et suspensionis sen- tenciis, quas in ipsum tulimus, vel quas ex processibus nostris ineurrit, absolvat, et super irregularitate, si quam propter hos ineurrit, cum ipso nostra auetoritate dispenset.
Deinde nos Archiepiscopus memoratus de mandato prefati Ade mari memoratum Stephanum Prepositum Nevnburgensem a senteneiis exeommunicacionis et suspensionis, quas in illum idem Adcmarus tulerat, et quas ex illius processibus ineurrerat, iuxta formam ecclesie absolvimus, et mandavimus fieri litteras Sigilli nostri appensione munitas. Acta sunt hec Salzburge in Palatio nostro II. Non. Julii, Anno Domini Millesimo Trecentesimo decimo Nono, Pontificatus vero domini Johannis Pape XXII. anno Tercio.
Orig. Peru. (Rep. Vet. Nr. 5. fol. 86.) Rundes Siegel in gelbem Wach» mit der Umschrift: Friderici Di. Gra. Sc e. Sal zb arge n. Ecce. Arcbieps. Aplicc. Sed. Legat. Ähulich dem Bischofe Johann von Meiuen (bei Glafey Dccad. Sigill. pag. 42. Tab. XI. 6g. 43) aitzt der Bischof unter einem Thronhimmel. Der Hirtenstab reicht nur his zur Stirne, wie im Siegel Kon- rad'a (hei Duell. Ezcerpt. Genenl. Tab. 1II. Nr. IS). Am Fussschemel zeigt sich aneh die Thier- Gestalt, gleichsam mit einem Dracbenschweife versehen, aber kleiner als jene in Konrad's Siegel.
Die nachfolgende, vom 13. Juli tl. J. datirte Urkunde, kömmt damit in Verbindung zu setzen.
170
Die angezogene Stelle des canonischen Rechtes steht: Dccret. Causa IF. Quaest. V. Canon. VI.
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg, ed. Zeibig, 1857 (Google data) CLXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftKlosterneuburg/027fcb68-88ec-4288-815b-4e80a702a9f5/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success