Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. V. , S. 74
Current repository:
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. V. , S. 74


Novcrit tam presencium, quam futurorum etas fidelium, quod ego Chunradus licet immeritus Niwinburgensis prepositus de bona voluntate et constanti peticione fratrum omnium duo beneficia inparvo himperch situ, quepriusposseditMarquardus clericus frater domino- rum de hinperch, magistro Heinrico professione phisico contuli cum omnibus adtinenciis diebus vite suepossidenda ubicumque fuerit loco- rum, sive infra terminos terre, sive extra, prefatus vero magister hein ricus, utpote vir providus in recompensationem predictorum beneficiorum ecclesie Niumburgensi post dies suos contulit beneficium situm in villa himperch cum suis adpendiciis, quod idem Heinricus emit a quodam milite chünrado nomine cum consensu heredum omnium eiusdem hoc excepto quod si forte ipse heinricus aliquibus debitis fuerit obligatus, tunc de vsufructu illorum beneficiorum primi anni post obitum eius eadem debita persolvantur. Et ne hoc nostrum commune decretum cuiquam violare liceat, aut infringere, Sigilli nostri et capituli appensione roboravimus in eternum. Testes huius rei sunt Cünradus prepositus, Livtwinus decanus, heinricus abbas, Engil- bertus, Cunradus de mulbach, Prunricus, Eberhardus, Heinricus de radvn, Haimo, Cünradus de Gadin, Fridericus, Vlricus, Albertus, Rupertus, Diepoldus, Waltherus, Heinricus, Cunradus, Livpoldus, Heinricus, Vlricus, Wernherus, Livtwinus, Hugo, Ortolfns, pruno, Livpoldus, Levprandus Archidiaconus styrensis, Wolfhardus de himperch plebanus, Vlricus scriba, Otto magister cellarii, Wisinto
officialis, Reingerus, Wisinto de s. loco et alii plures. Acta sunt hec auno domini Mf CCf XXVIIU?
Original auf Pergament.
Ist Fontes IV, 196 unvollständig, (aus Chartular II.) abgedruckt, der Abdruck bricht bei Heinrich von Radaun ab, während das Original in den Nachfolgern uns im Ganzen eine Anzahl von 28 Chorherrn (eine bedeutende Zahl) nachweist.
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg, ed. Zeibig, 1857 (Google data) V. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftKlosterneuburg/60a28435-40c0-4ddd-8325-4a94c338d8ae/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success