Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. XXVI. , S. 90
Current repository:
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. XXVI. , S. 90




donavimus dedimus, et vendidimus eidem domino Chvnrado et dne Eyte uxori sue ac liberis ipsorum nunc in presenti habitis et in poste- rum habituris pro septuaginta talentis denar. wienn. et aliis beneficiis nobis inpensis, que non tangimus, neque tungere volumus in biis scrip- tis salvo tamen beneflcio personali in omnibus supra tacto, Ita vt idem Chvnradus et uxor eiusdem superius nominata ac eorundem liberi supra dictam vineam sub iure, quod purchrecht dicitur, tcneat sive teneant, possideat seu possideant perpetua firmilate, habeatque vel habeant in eadem vinea vendendi, obligandi et pro suo libito alienandi, liberum facultatem, dummodo Bat per manum magistri et procuratoris montis nostri, sicut in aliis vinearum nostraruim montibus exigit ordo iuris. Addiinus cciam, quod primo post mortem Mag. Cbvnradi et uxoris sue domine Eyte hercdes ipsorum, ad quos memorata vinea fuerit devoluta, sive ejusdem vinec possessor alius qualiscunque ex tune et in antea plene ac integraliter Jus montanum et decimas nobis sol vent sicut solvere nobis eiusdem montis adiacentes vinec consueverunt. Hanc etiam alienationem, donationem et vendicionem fecimus ad nostre Ecclesie vtilitatem maiorem et commodum ampliorem. Promittimus, statuimus et obligamus eiusdem vinec nos et bona nostra esse perpe- tuos deffensores tam ipsius Mag. Chvnradi, uxoris sue ac heredum ipsorum quam eciam illius, cui eam dederint vel vendiderint de sua pro- pria voluntate. Et vt huismodi vendicio et donacio perpetue robur fir- mitatis obtineant, presentem paginam nostrorum sigillorum appensione ac munimine roboratam fecimus roborari testibus, qui aderant, subno- tatis. Qui sunt hii. Dnus Pabo plebanus s. Martini, dnus Chvnradus de Wolfkerstorf, Canonici ecclesie nostre, frater henricus de spanne- berch, dnus henricus plebanus de sancto loco, dnus Hunlo de Tulna tunc index Wiennensis, dnus Ditricus de Chalnperge milites, Dnus henricus de ernvels, Fridericus, Viricus et Wigandus fratres de Chrizendorf, Fridericus de Moverbach, Cholo officialis noster, Wal ther vitriarius. Ditricus et Wisinto fratres de Chalnperg. Otto Filius Domini ditrici de Chalnperge. Livpoldus in alta strata tunc Magister Wiennensis Motiete. Chvnradus de Vrbesch, heimo plins quondam domini Ottonis. Arnoldus, Johannes et Ditricus Notarii et quam plures alii fide digni. Dat. et actum in Wienna Anno domini M'CC°LXX°. quinto pridie Idus Novembris.
Orig. Perg. Oio Siegel abgerissen.
Diese Urkunde gibt Zeugniss von dem durch die Kriegsläufc herabge- kommenen finanziellen Zustande des Stiftes. Darauf weisen auch die den
22
Bewohnern des Ortes Siruphing bewilligten 2 ganze und 4 halbe Freijahre, und der Verkauf der Mühle zu Elling an der Url an den Bürger Gottschalk von Ips (Fischer. II. 260. 262.) Unter den angeführten Zeugen ist der Wiener Stadtrichter, Hunlo von Tulln, der Münzmeister Leopold von der Hochstrasse, und Heimo Ottonis quondam filius hervorzuheben; sowie auch der Glasermeister Walther. Der gleichfalls als Zeuge vorkommende Pfarrer von St. Martin zu Klosterneuburg ist der Bruder des Propstes Nicolaus.
Leopold von der Hochstrasse fehlt in dem Verzeichnisse der Münzmeister, bei Fischer Not. Urb. Vind. p. 67., ebenso Hunlo von Tulln unter den Stadt richtern ib. p. 123.
XXVH.
Vertrag zwischen Propst Nicolaus und dem Marschall von Österreich, Heinrich von Kuenring, über die verpfändeten Güter zu Stoizendorf und einen Weingarten auf dem Kahlenberg. Dat. Wien 25. März 1276. In nomine sanete et individue trinitatis. amen. Vniversis christi fidelibus presentem paginam audituris vel visuris Heinricus de Chun- ring Marschalcus et Capitaneus Austrie salutem in eo, qui est omni- um vera salus. Quod scripturarum confirmat auetoritas veritati inimica oblivio et improborum improbitas non infirmat. Singulorum igitur noticie inculeari volentes tenore presencium protestamur, quod super viginti beneficia in Stoyczendorf cum singulis attineneiis et super vineam dietam vulgariter vilez in Chalnperge sitam domino Nycolao venerabili Newnburgensis ecclesie preposito et eiusdem ecclesie conventui Centum Marcas argenti Wiennensis ponderis in die saneti Martini nunc venturo finaliter persolvendas commutavimus sub hac forma, ut, si predictus prepositus cum suo conventu memoratas centum marcas die prefixo nobis persolverit, prelibata predia cum vinea abs- que contradiccione qualibet in ipsorum libere transeant potestatem; si vero huiusmodi solucio pretermissa fuerit vel neglecta, nos una cum dilecta uxore nostra domina Elizabeth et heredibus nobis succeden- tibus memorata beneficia cum antedieta vinea eo iure et titulo, quo ipsi domini, videlicet prepositus et conventus, tenuerunt hueusque, perpe- tuo tenebimui' possidere. Vt autem singula que prediximus firmitatis robur obtineant, presentes literas fecimus conscribi, sigilli nostri muni- miiift cum subnotatis testibus conmunitas. Datum in Wienna anno gracie M°CC°LXX\T. in die annunciacionis virginis gloriose. Testes sunt hii. Dominus Heinricus de Chunring senior. Dominus Heinri cus de hovnvelde. Dominus Vlricus de Chapelle. Dominus Weruhar
23
dus de Riispuch, et dominus Otto frater suus. Dominus Otto de Sazze. Dominus Dietmarus de hadmarstorf. Dominus Heinricus de hag. Dominus Albertus de pruchke. Dominus Marchardus Magister Cellarii. Dominus Dietricus de Chalnperge. Dominus Riigerus de Norczendorf. Vlricus de Chriczendorf et Fridericus frater suus. Chol de Newnburch. Heinricus de Stoyczendorf. Otto de Eggen- burch et alii quam plures.
Orig. Perg. (Hop. Vet. Nr. 1, fol. 33 2.)
An einem Pergamentstreifen hängt ein Siegel von derselben Art, wie Hadmar's von Kuenring ad a. 1248; die Pferdedecke fehlt, das Haupt ist ent- blösst, der Slab über die rechte Schulter gelehnt; im Mantel, mit dem Schwerte umgürtet, sitzt der Marschall zu Pferde. Umschrift: -J- S. Heinrici Chunringii Marschalci Austrie.
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg, ed. Zeibig, 1857 (Google data) XXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftKlosterneuburg/6ad0bff5-08cb-404f-9868-03d40b06437b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success