Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. XVIII. , S. 84
Verum tamen hoc adiungimus, quicumque nostrum prior decesserit, quod superstes, quamdiu vixerit, ipsam vineam possideat cum quiete nisi forte Dei instinctu eam resignet domui prelibate. Adiungimus eciam, si forte, quod absit, fortuna novercante propter inevitabilem penuriam sepe dictam vineam nos obligare vel vendere oportebit, et poterimus hoc probare, quod nullus nobis pro tempore vite nostre debeat vendendi, sive obligandi copiam denegare, dummodo post mortem utriusque ad sepefatam Ecclesiam revertatur. Et ne ab aliquo nostrum, sire parentum nostrorum presens contractus possit m irritum revocari, presentem literam Domini Ditrici officialis, magistri moncium, et iudicis nostri Wisintonis sigillorum munimineroboratam ipsis fratribus damus in signum evidens et cautelam. Testes sunt Dominus Ditricus officialis, dominus Wernhardus de Eyterbach, dominus Vlricus asinus, Hainricus de Augia, Rudgerus magister curie, Albertus Hof er, Reichbertus, Wikardus sakhaher, Kunradus gener Drileffs, Sifridus. Jubilate Datum in Neunburch per manum Domini Pabonis anno gracie M° CC° LX° II°.
Orig. Perg. Die Siegel fehlea. (Rep. Vet. Nr. 27, fol. 113.)
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg, ed. Zeibig, 1857 (Google data) XVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/StiftKlosterneuburg/7323e4e2-b4c4-4439-b3bf-c199934c29d0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success