Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. CCIII. , S. 265
Current repository:
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten Jahrhunderts, Nr. CCIII. , S. 265


Johannes Episcopus, Servn» Servorum Dei Venerabili fratri, Archiepiscopo Salisburgensi Salutem et Apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit, quod tam dilecti filii N. Prepositus et Conventus Monasterii Neumburgensis per prepositum soliti guber- nari ord. s. August. Patav. 1 Hoc, quam Predecessores eorum decimas, terras, domos, vineas, grangias, piscarias, Castra, Casalia, prata, pas- cua, Stagna, lacus, nemora, molendina, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ipsius Monasterii datis super hoc litteris confectis exindc publicis instruimentis factis, renuntiationibus interpositis, juramentis et penis adjectis in gravem ipsius Monasterii Lesionem, nonnullis Clericis et Laicis aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dieuntur super his confirmacionis litteras in forma communi a Sede Apostolica impetrasse. Quia vero nostri interest, super hoc de opportuno remedio providere, fraternitati tue per Aposto lica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ejusdem Monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distraeta, Non obstantibus litteris, instrumentis, renuntiationibus, juramentis, penis et Confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ejusdam Monasterii legitime revocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Testes autem, si fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, cen
13»
196
sura simili, appellatione cessante compellas veritati testimonium per- hibere. Datum XII. Kai. Novembris Pontiilcatus nostri anno Octavo. G. de Valle. Jo. Casy.
Orig. Prrg. (Prot. I. n. 20.) Die bleierne Bulle mit der Umaehrift JOHANNES . PP . XXII . bangt an haufenen Schnüren.
Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg, ed. Zeibig, 1857 (Google data) CCIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftKlosterneuburg/8a782d91-430d-496d-a187-89b63afdfb3c/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success