Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 372, S. 387
No. 402. 1329. 20. Nov.
Nos Henricus dei gratia episcopus ecclesiae Nuenburgensis recognoseimus et ad notitiam omnium quorum interest seil interesse poterit volumus pervenire, quod felicis recordationis dominus Viridis, praedecessor noster divinae remunerationis intuitu dedit, donavit et appropriavit capitulo ecclesiae Misnensis proprietatem bonorum villae in Gröbere cum iuribus et pertinentiis suis neenon iure patronatus ecclesiae parrochia- lis ibidem. Quae quidem bona tune ad ius et proprietatem ecclesiae Nuenburgensis speetantia Johannes et Wienandus strenui viri de Herstein quondam ecclesiae nostrae vasalli ab ecclesia nostra in feodum possiderunt et ecclesiae Misnensi per ipsos ven- dita ad manus dicti praedecessoris nostri liberaliter resignarunt. Quorum bonorum
42»
332
specificatione nobis facta per idem capitulum Misnense nos factum praedecessoris nostri praefati at praemittitur ratificavimns iuxta modam specificationis infra scriptae: XXV mansos eiusdem villae et unam tabernam registratani seu computatam pro dimidio manso, et XII hortos, de quibus mansis liabet et possidet plebanus ibidem IIJ et bospitale in Misna tres, de reliquis vero mansis VI cum dimidio sunt féodales et residui censuales, qui omnes et singuli suo iure deserviunt capitulo Misnensi. De quibus mansis, hortis et taberna dantur praedicto capitulo Misnensi annui census octo talenta Fribergensis monetae, item XX modii avenae et ad quemlibet modium una mensura quae dicitur worfshufele et unus denarius Vribergensis, una cum villa prae- dicta capitulo praefato praedecessoris nostri memorati vestigiis inhaerentes in proprium dedimus, donavimus et tradidimus consensu nostri capituli accedente. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus una cum sigillo nostri supradicti capituli est appensum. Et nos Ernfridus dei gratia praepositus, Viridis decanus et capitulum ecclesiae Nuenburgensis huic scripto sigillum capituli nostri duximus apponendum in testimonium praemissorum. Acta sunt haec anno dorn. M°. CCC°.XXIX in crastino beatae Elizabet.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergament streifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 372, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/13f31f6e-fbe3-4f2d-9453-1f53fe46cc30/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success