Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 194, S. 216
No. 202. 1267. 17. Aug.
Withego dei gratia Misnensis episcopus universis praesentes litteras inspecturis salutem in domino Jhesu. Inter opera pietatis illud praegrande dinoscitur, ut quia de bonis a deo sibi creditis ad ecclesias et reparationes earundem manum auxilii porrigat liberalem. Rogaraus itaque universitatem vestram et hortamur in domino а? in remis- sionem vobis iniungimus peccatorum, quod ad reparationein tecti ecclesiae beatorum Petri et Pauli Cicensis Nuemburgensis diócesis, quod honorabiles viri praepositus, decanus et capitulum ipsius ecclesiae una cum dormitorio et aliis officinis emendare proponunt, de bonis vobis collatis pias elemosynas et grata karitatis subsidia erogetis, ut per haec et alia bona, quae domino inspirante feceritis, possitis ad aeternae felicitatis gaudia pervenire attendentes, quam sit utile quam salubre pro bonis temporalibus et caducis, quae ttuunt et retluunt et subsistere nequeunt, una sorte indeficientes delicias et divitias adipisci. Nos quoque omnipotentis dei misericordia auctoritate nobis tradita contisi omnibus ad praemissa manum adiutricem porrigentibus quadraginta dies et unam karenam de iniuncta sibi poenitentia relaxamus praesentibus post operis consum- mationem minime valituris. Datum Mugelin auno domini M", CC". LXVII. XVIo. Kalend. Septembris pontitícatus nostri anno primo.
Nach dem Copiarium I). 23 aus dem 15. Jahrh. im Stiftsarchiv zu Zeitz fol. (j*. und dem Copiar. LVI. im Prov.-Archiv zu Magdeburg fol. 47ь.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 194, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/17bed8a6-242f-4a36-ba89-445ab15f17b1/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success