Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 457, S. 479
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 457, S. 479



No. 490. 1356. 30. März.
In nomine domini amen. Nos Meynherus et Bertoldus dei gratia burgravii1) sacri imperii in Misna et comités in Hartynsteyn8) ad perpetuam rei memoriam. Digne agere credimus, si beneficentiae nostrae manum porrigimus in iis, in quibus animarum salus acquiritur et cultus divini nominis ampliatur. Ea propter tam prae sentibus quam futurae posteritatis hominibus, praesertim iis ad quorum notitiani prae- sentes nostrae litterae pervenerint et quibus nosse oportunum fuerit, volumus esse notum, quod in remedium animae patrui nostri Meynheri piae recordationis olim burgravii1) Misnensis duos mansos terrae arabilis cum dimidio manso3) sitos in pagis
424
villae Gospodicz") cum una area attinente, quam inhabitat Petrus dictus de Gospe- dicz4) rusticus eiusdem villae, excolens mansos eosdem solventes annuatim duodecim solidos grossorum latorum Pragensium, quos5) ipse Petrus de dictis mansis, videlicet sex solidos6) latorum grossorum Pragensium in festo Walpurgis, et sex solidos7) eorundem grossorum in die beati Michahelis, annuatim solvere debebit ad hunc finem, quod anniversarius praedicti patrui nostri vigilas et missis more sólito peragatur et in eo sex soUdi dictorum grossorum canonicis integratis, vicariis et sociis, canonicis videlicet duae partes et tertia vicariis et sociis in vigiliis et missa duntaxat praesen- tibus, solutis exinde decima hospitali et campanatoris pretio more sólito ministrentur. Et in festo beati Bartholomei apostoli reliqui sex8) solidi canonicis vicariis et sociis praesentibus, solutis decima et pretio modo quo supra, ministrentur, ita quod abinde idem festum cum praepulsatione solempniter peragatur, ecclesiae Misnensi cum omni bus inribus ac pertineutiis, indicio hereditatorio, utilitate et honore, quae exinde per- veniuut ac in futurum pervenirea) poterunt, sicut dictos mansos hactenus habuimus, donavimus, appropriavimus, praesentibus donamus et appropriamus per . . praepo- situm, . . decanum ac . . capitulum dictae Misnensis ecclesiae pro tempore existentes proprietatis titulo perpetuo possidendos, nihil nobis iuris penitus in dictis bonis iudi- cio sanguinis duntaxat excepto reservantes. Insuper volumus, quod cappellanus noster in cappella sancti Egidii in curia nostra qui pro tempore fuerit, debeat dare sex libras cerae pro candelis de una sexagena latorum grossorum Pragensium et duobus grossis annuae pensionis de bonis nostris liberis eidem cappellae, ut ea inde ceram custodi Misnensis ecclesiae temporibus praedictis tribuat, et alias propter devo- tionem, quam ad dictam cappellam gerimus, et pure propter deum traditis et assigna- tisIU) in") villa dicta Prfiz minorib) annis singulis in anniversario supradicto. Item desideramus et petimus, quod vigiliae et missa pro defunctis circa sepulcrum dicti patrui nostri peragentur. In quorum omnium testimonium sigilla nostra praesentibus duximus apponenda.12) Actum et datum13) anno domini M"CCC°LVI° feria quarta próxima post dominicain qua cantatur Uculi mei, praesentibus strenuis nostris dilectis Johanne de Milticz milite seniore, Hugone de Tubenheym, Elkinberto de Bor14), Johanne dicto Heynricho nostro advocato, пе? non discretis dominis Burkardo rectore cappellae sanctae Margarethae15), Nicolao cappellano dictae nostrae cappellae, Her- raanno de Nova Civitate et Jacobo de RichenbachIü) perpetuis vicariis ecclesiae Mis nensis testibus ad praemissa.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln der Burggrafen an Pergamcntstreifen. Eine zweite dort befindliche Ausfertigung mit den angegebenen Abweichungen im Texte ist in gleicher Weise vollzogen.
a) Kobitzsch, Par. Tnubcubcim.? b) Klelnpraui f tz , Par. Ziegenhaiu.
425
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 457, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/182e3287-ec68-43f0-8f8c-36c7d02d5092/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success