Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 386, S. 396
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 386, S. 396


No. 117. 1336. 8. Jan.
Nos Johannes dei gratia rex Boheniiac а? Lueemburgensis comes ad univer- sorum notitiani tenore praesentiuni publice volumus devenire, quod quia coram nobis venerabilis dominus Wythgo Mysnensis ecclesiae episcopus amicus noster dilectos con- stitutus proposuit, quod ipse pro se et ipsa sua ecclesia castrum Lybental proj)e Pyrnis civitatem nostrara situm, quod a nobis hactenus Johannes et Gebhardus de Eylkendorf t'ratres in pheudum tenuerunt et nostri de ipso erant pheodales, ab eisdem fratribus insto eniptionis titulo comparassent, petens a nobis cum instantia, ut emptionem ipsara ratificare et approbare dignareraur. Nos vero praefati doraini Wythgonis episcopi grata serviría hueusque nobis exhibita et in futurum exhibenda benignius intuentes, emptio nem praefatara ratara habentes et gratara, ipsara praesentis scripti patrocinio confirma- mus, appropriantes deo creatori nostro et Sanctis Johanni evangelista« et Donato episcopo et martyri praedietae Mysnensis ecclesiae patronis, et ipsi domino cjiiscupo, qui nunc est aut in futurum superstes fuerit, daraus et appropriamus per praesentes praedictum
r
341
casti'um Lybenthal cum agris cultis et incultis, montibus, planis, silvis, nibetis, venatio- nibus, pascuis, pratis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscationibus, vas et in- viis, censibus, vasallis, bominibiis ac cum aliis pertineiirüs suis universis in quocunque consistant vel quocunque nomine censeantur, per iam dictum dominum episcopum aut
y successores suos et ecclesiae Mysnensis capitulum tenendum, habendum, utifruendum et etiam possidendum, ita videlicet, quod quandocunque antedicto domino Wythgoni episcopo vel successoribus suis praedictum castrum Lybental cum pertinentiis supra- dictis venderé placuerit, tunc ins et dominium pheodi ad nos et heredes nostros libere revertatur. In cuius rei testimonium perpetuo duraturum praesentes litteras nostras
/ffdedimus appensione sigilli nostri communitas praesentibus testibus subnotatis, venera- bili domino Johanne episcopo ecclesiae Olumtzensis, Rudolfo duce Saxoniae, Tzoftïedo ?*z,y. comité de Lyningen, Hincone Berca de Duba, Heynrico de Lypa, Thymoné de Koldytz, Nycolao de Luceraburch nostro notario et quam pluribus aliis fide dignis. Datum Pragae anno domini millesimo trecentesimo tricésimo sexto feria tertia post octavas
1í epiphaniae domini.
Nach dem Orig. ¡m К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; an Faden von grüner Seide hängt das sehr wohl erhaltene Reitersiegel des Königs mit Rücksiegel. Ursinus (iesch. d. Domkirche S. 257.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 386, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/4e4a0b3c-9ce9-4845-b963-b03ebd1fd651/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success