Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 197, S. 218
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 197, S. 218


No. 205. 1268. 13. Juli.
In nomine sanctae et individuae trinitatis amen. Cunradus dei gratia prae positus, Bernhardus decanus totumque Misnensis ecclesiae capitulum universis Christi fidelibus praesentem litteram inspecturis tarn praesentibus quam futuris salutem in omnium salvatore. Noverint universi, quod dominus Sifridus de Pygauia noster con- canonicus beatae Margaretae speciali gaudens veneratione, quia eiusdem apud deum suffragiis innititur adiuvari, ipsam in hoc mundo summa cum devotione a devotis Christi fidelibus voluit honorari. Nobis igitur universis ac singulis Immiliter sup- plicavit, ut historiam propriam beatae Margaretae in laudem et gloriam eiusdem vir- ginis in ecclesia nostra maiori Misnensi vellemus annis singulis decantare. Nos vero tarn pium affectum domini Sifridi sinceriter intuentes concessimus, ut historiam beatae Margaretae et duplex festum in die natali eiusdem in nostra ecclesia in perpetuum peragatur. Verum quia in testis maioribus dominis nostris servitia praebendarum aliqua soient dari, ne solempnitati supradictae aliquid desit, praefatus dominus Sifri dus triginta solidos Vribergensium denariorum legalium quos in villa Schepe rebus propriis comparavit nostris dominis nee non vicariis assignavit, quos distribuendos ordine censuimus subnotato. Inter canónicos videlicet in praebendis tain in minoribus quam in maioribus constituios praesentes duntaxat et emancipatos talentum dividetur, excepta ab eodem talento decima hospitalis, id est duobus solidis, et exceptis tribus denariis, qui exinde custodi pro compulsatione cederé debent. Inter vicarios vero tain temporales quam perpetuos praesentes in choro decern solidi dividentur, sed pro parte accipiet qui pro parte fuerit praesens. Ut autem haec ordinario firma sit et inviola- biliter perseveret, et a posteris nullatenus infringatur, praesentem litteram super eo con- scriptam sigillo nostri capituli duximus uniformiter roborandam. Datum et actum Misnae in ecclesia nostra maiori anno domini millesimo ducentésimo sexagésimo octavo in die beatae virginis Margaretae.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem wohlerhaltenen Siegel an weissleinener Schnur.
165
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 197, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/1e013ac5-6c90-49ed-bc45-61d3a1b83cc8/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success