Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 267, S. 280
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 267, S. 280
No. 289. 1289. 28. Febr.
Nicolaus episcopus etc. venerabili fratri . . episcopo Misnensi salutem etc. Ex parte dilecti filii nobilis viri Alberti comitis de Anhalt, et dileetae in Christo tiliae nobilis mulieris Lutgardis natae nobilis viri Gerardi comitis de Holtsacia fuit proposirum coram nobis, quod olim ipsi, qui quarto sunt gradu consanguinitatis coniuneti, matrimonium ad invicem per verba de praesenri publice in faciem ecclesiae contraxerunt, impedi- mentum consanguinitatis huiusmodi tunc penitus ignorantes, et postmodum inter eos carnali copula subsecuta, per annos plurimos insimul ut coniuges habitantes, filios pro
225
crearunt. Qiiare pro parte ipsorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum ex sepa- ratione dicti matrimonii, si ea contingeret fieri, grave posset in illis partibus scandalum suscitan aliaque multa pericula provenire, providere ipsis super hoc de dispensations beneficio dignaremur. Nos igitur de circumspectionc tua plenam in domino tiduciam obtinentes praesentium tibi auctoritate committimus, quatenus si tibi constiterit de prae- missis, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, cum eisdem Alberto et Luitgardi auctoritate nostra dispenses, quod impedimento non obstante praedicto in praefato matrimonio licite valeant remanere, prolem susceptam et suscipiendam ex eis eadem auctoritate legitimara nuntiando. Datum Romae apud sanctam Mariam maiorem II. Kal. Martii anno secundo.
Aus dem Lib. repg. Nicolai PP. IV. an. II. ер. 8. T. I. fol. 108 im Vatican. Archiv.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/c920ec71-f9e8-4fcb-8fae-e9f5a4f5d0ac/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success