Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 309, S. 318
No. 333. 1300. 10. März.
Nos Albertus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus praesentibus recognoscimus publice protestando, quod censum unius mansi in villa Nuenburch") videlicet unura mal- dare siliginis et unura maldare hordei incolis sive rusticis eiusdem villae pro XV marcis argenti iusto emptionis titulo vendidimus, quas ex integro persolverunt. Ita tarnen quod dictum censum plebano eorum, qui nunc est vel pro tempore fuerit, tribuant annuatira, ut in capella in iam dicta villa Nuenburch construeta tribus diebus in ebdomada divi num celebret officium missarum sollempnia peragendo. Ad divinum enim eultum augen- dum et non in suos usus convertendum ob dei et sanctorum suorum reverentiam ipsis vendidimus dictum censum. Ut autem huiusmodi nostra venditio non valeat in posterum permutan seu ab aliquo sive per aliquem infringí, praesentem litteram desuper con- scriptam iussimus nostri sigilli munimine communiri. Datum in claustro Buch anno domini M°. CCC°. VIo. Idus Martii, pontiiieatus nostri anno quarto, praesentibus domino Theoderico abbate, Rudolfo priore, Vrowino cellerario monasterii in Buch, Herbordo custode Wrzinensi, Conrado plebano in Schirma nostrae curiae capellanis et aliis quam plurimis fide dignis.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; das Siegel ist abhanden gekommen.
a) Nauberg, Par. Z«choppach.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 309, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/22d79b36-e8c8-45f4-83f6-2832304bd6d7/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success