Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 138, S. 178
No. 140. 124(5.
H. dei gratia ecclesiae Montis Serení praepositus cum omni fratrura suorum collegio deo et beato Petro ibidem famnlante universis banc litteram perlecturis ora- tiones devotas in domino Jhesu Christo. Considerantes iustum esse et rationabile, ut opera karitatis fidelium devotione nobis inpensa posteris quoque nostris profutura ipsorum notitiae transmittamus, praesenti scripto innoteseimus universis, quod beatae memoriae dominus H. quondam Misnensis episcopus habito consilio et consensu suorum concanonieorum deeimam novalium exstirpatorum seu exstirpandorum ad nigram Alestram ecclesiae nostrae pia liberalitate concessit perpetuo possidendam, sperans a deo et beato Petro sc praemia aeterna reeepturum. Cuius tarn laudabili devotione successor eius- dem venerabilis dominus Conradus ecclesiae praedietae nunc episcopus considerata cum unanimi capituli sui consensu eandem oblationem auetoritatis suae privilegio confir- mavit. Nos itaque tantorum beneficiorum non immemores omnium bonorum retributori giatias referentes orationes nostras praedictis canonicis et dominis Misnensibus liben- tissime studebimus inpertiri, plenam cum ipsis fraternitatem et orationum communionem habere cupientes, quam apud nos promittimus perpetuo inviolabiliter observan. Modum autem fraternitatis inter nos et saepedictos canónicos institutae huic paginae placuit annotari. Cum ad nos obitus cuiusquam ipsorum pervenerit, conpulsatis ex more cam- panis, per triginta dies vigilias et defunetorum missas solemuiter dicemus in communi, unusquisque sacerdotum tres missas specialiter dicet pro defunetis, reliqui nostri con- canonici singula psalteria decantabunt, laici fratres centies dicent singuli pater noster, sórores etiam apud nos conversae psalteria singula dicent. Ceterum in flagellis, ele- mosynis, vigiliis et ieiuniis plenam nos eisdem societatem promittimus exhibere, nomina quoque defunetorum canonicorum saepedictorum kalendario nostro inscribentur, ut anniversarius ipsorum apud nos annis singulis cum debita devotione sollempniter pera- gatur. Praebendam quoque a deo nobis collatam saepedictis dominis nostris et confra- tribus in ecclesia nostra liberaliter assignamus et in omnibus, quibus eorum possumus honestati deserviré, praesenti scripto nos eisdem perpetuos constituimus debitores. Et ne in posterum haec tarn rationabilis institutio ab aliquo temeré valeat intirmari, hanc paginam sigillorum nostrorum praepositi videlicet et capituli appensione feeimus roborari. Actum in Sereno Monte anno dominicae incarnationis millesinio CC°. XLVIo.
Nach dem Orig. im Stiftsarehiv zu Meissen mit den Siegeln des Probsts und des Capitels an Pergamentstreifen.
125
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 138, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/31b704df-65dd-4081-8628-e217f3f04c19/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success