Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 310, S. 318
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 310, S. 318
No. 334. 1300. 19. Apr.
Nos Albertus dei gratia Misnensis episcopus harum serie notum esse volumus tarn praesentibus quam futuris, quod nos venditionem civitatis Pirn cum castro ibidem nee non cum hominibus, villis, agris, montibus, planis, sil vis, theloneis, fluminibus, aquis, redditibus, utilitatibus, iuribus et pertinentiis universis ad civitatem et castrum praedieta speetantibus faetam olim per bonae memoriae dominum Bernhardum episco- pum Misnensem praedecessorem nostrum de consensu et volúntate decani а? capituli ecclesiae nostrae Misnensis excellenti domino nostro domino Wencezlao illustri regi Boe- miae, duci Cracouiae et Sandomeriae marchionique Morauiae pro quatuor milibus mar
263
carum argenti puri Pragensis ponderis, quas dictum dominum Bernhardum praede- cessorem nostrum ab eodem rege integre récépissé а? in solutionem debitorum, quibus praedicta ecclesia obligata erat, et alias in utilitatem ipsius ecclesiae convertisse nobis constat, prout etiam in litteris ipsius praedecessoris nostri eius et praedicti capituli sigil- lorum munimine roboratis, quas coram nobis de verbo ad verbum legi fecimus, plenius audivimus et audimus contineri, ratam et gratam babentes, eamque ratam semper et firmam tenere ac habere et contra earn а? omnia et singula in ea contenta millo umquam tempore de iure vel de facto in iudicio vel extra per nos vel alium aut alios faceré vel venire, sed potius ipsam defenderé а? disbrigare praedicto regi et suis heredibus ac successoribus Boemiae regibus promittentes approbamus, ratificamus, acceptamus et praesentium serie confirmamus. In quorum testimonium praesentes litteras fieri et sigillo nostro fecimus communiri. Datum in monasterio Aulae Regiae ordinis Cister- ciensis prope Pragam anno domini millesimo trecentesimo XIIIo. Kai. Maii tertiadecima indictione pontificatus nostri anno quarto.
Von alter Hand: Ponatur ad homag. extraneorum.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv; an Faden von rother und gelber Seide hängt das am Rande beschädigte Siegel des Bischofs mit Rücksiegel.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 310, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/24fc4cd7-4d66-48b4-888f-52c5e5c5af89/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success