Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 350, S. 365
No. 378. 1320. 11. März.
Nos Heinricus et Thimo fratres de Koldicz recognoseimus publice per haee scripta, quod venerabilem in Christo patrem ac dominum nostrum, dominum Withe- gonem Misnensis ecclesiae episcopum, ecclesiam suam et ipsius successores dieimus, faeimus et dimittimus quitos et omnino solutos ab omnibus debitis per nos et quem- libet nostrum in Stolpena temporibus domini Alberti praedecessoris sui felicis memo riae in dampnis, expensis seu quovis alio modo contractis, ac etiani de omnibus et singulis aliis debitis, quae in servitio dicti domini nostri episcopi et marchionum de Brandeburch, üssecz, Grimmis, Koldicz, Nuzzyn et Mogelyn et alias ubieunque in expensis, dampnis, usuris et obstagiis seu modis aliis quibuseunque temporibus prae- dicti domini nostri Withegonis et praedecessoris sui domini Alberti dinoseimur eontra- xisse, renuntiantes ex nunc sponte et libere omni actioni, si quam contra praefatum dominum nostrum episcopum, ecclesiam suam et successores suos habere possemus in praemissis vel quolibet praemissorum. In cuius testimonium sigilla nostra praesen- tibus sunt appensa. Actum et datum Nuzzyn anno domini M°. CCC". XXo. feria tertia post dominicain Laetare, praesentibus honorabilibus viris dominis Heinrico de Wratiz- lavia, Johanne de Redere, Hermanno de Vriberg, Misnensis ecclesiae canonici«, domino Heinrico de Koldicz pâtre nostro, Lutoldo de Musela milite nostro, Heinrico et Ví rico de Kaldinburne, et quam pluribus fide dignis.
Nach dem Orig. im Stit'tsarchiv zu Meissen mit den wohlerhaltcnen Siegeln an Pergamentstreifen.
310
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/27267a16-74b7-4bbf-b328-4c70db657c0d/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success