Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 145, S. 184
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 145, S. 184

No. 149. 1249. 2. Juni.
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis magister Dyonisius divina et regali gratia Wissegradensis praepositus regni Boemiae cancellarius salutem in domino. Universitati vestrae tenore praesentium innotescat, quod nos nostro et praepositurae Wissegradensis nomine venerabili patri et domino С. Misnensi episcopo ementi suo et episcopatus Misnensis nomine vendimus et tradimus villas Misseslewits1) et Cupsyts2) in terra Budesinensi constituías ad praeposituram Wissegradensem pleno iure pertinentes cum omnibus suis pertinentiis inferioribus et superioribus, ingressu et regressu, agris cultis et incultis, aquis, pratis, nemoribus et omnibus aliis attinentiis quoeumque nomine censeantur, confitentes, pecuniam eandem esse versam in utilitatem ecclesiae nostrae, utpote quia pro illa pecunia alia bona comparavimus in Oppauia3), promittentes bona fide sine fraude praedictas villas defenderé expensis nostris contra quemlibet evincere volentem in iudicio. In cuius rei testimonium praesentes conce- dimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Actum in Rademaritz4) pracsentibus hie testibus domino Hoiero de Vredberc, domino Tsastolao de Syttauia et domino Heinrico filio eius, domino Gallo de Lewenberc, domino Sifrido de Colbowe, domino Cunrado milite et phisico nostro. Datum anno domini M°. CO". XL nono. IIII" Nonas Junii.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem ziemlich vrohlcrhaltenen Siegel an Fäden von gelber und rother Seide.
1) Musehclwlt« (Mtnaelwilz), Par. Göda. 2) К üb «ch it (7.. Pnr, Piirnchwitz bei Hiuli«s(n. 3l Troppau. I) Uadincrit/. an dor Xelese.
■ ». . ■• '• •'
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 145, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/2d0df6bf-c3d9-4d2a-9214-81853fe9df4e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success