Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 360, S. 375
No. 390. 1326. 2. Mai.
In nomine domini amen. Wythego dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis universis et singulis, ad quorum notitiam praesentes littcrae pervenerint, salutem in omnium salvatore. Cum a nobis quod iustum est petitur, tarn vigor aequitatis quam ordo rationis postulat, ut id per sollicitudinem nostri officii ad effectum debitum iuxta petentium desiderium deducatur. Proinde universis tarn praesentibus quam futuris
320
cupimus fore notum, quod dilecti nobis in Christo Heynricus de Gubyn praepositus Haynnensis et Syboto1), perpetuus ecclesiae nostrae vicarius saluti animarum suarura et incrementis ecclesiae nostrae salubriter intendentes tria talenta cum sex solidis usualium denariorum annui census sita in villa Meraschwitz*), quae a nobis in feu- dum tenuit discretos vir Petrus plebanus in Rythemicz2)b) ad témpora vitae suae, iusto emptionis et venditionis titulo interveniente comparaverunt ad peragendos anni- versarios infrascriptos. Siquidem in anniversario felicis recordations Reynhardi quondam praepositi Budesincnsis dominie canonicis in ecclesia nostra praesentibus unum talentum, perpetuis vero et temporalibus vicariis dimidium talentum praeno- minatorum denariorum debebit annis singulis ministran. Post mortem vero praedicti Sybothonis vicarii in anniversario suo dominie canonicis praedictis unum talentum, perpetuis quoque et temporalibus vicariis dimidium talentum eorundem denariorum debebit similiter singulis annis ut praemittitur ministran. Sex vero solidi residui cum altera dimidia sexagena ovorum et tribus pullis, qui sunt in eisdem bonis, debent amministratori praedictorum anniversariorum pro suo labore annis singulis derivari. Iidem quoque Heinricus praepositus et Sybotho vicarius praedicti postulantes humi- liter, ut dicta bona et amministrationem eorum, de quibus et sieut praemissum est, praedictae nostrae ecclesiae ratificare, donare, appropriare et confirmare dignaremur. Nos libera resignatione dictorum bonorum facta a dicto Petro plebano in Rytbemicz2) iustis petitionibus praedictoruma) praepositi et vicarii favorabffiter annuentes, dicta bona et amministrationem praenotatam de bona volúntate et consensu capituli nostri ratifi- camus et ecclesiae nostrae praedictae donamus, appropriamus et appropriate in nomine dei in praesentibus confirmamus, decernentes dicta bona in toto ad ins et tuitionem ecclesiasticae libertatis perpetuis temporibus pertinere. In cuius rei testimonium sigil- lum nostrum et sigillum capituli nostri praesentibus sunt appensa. Nos quoque Wal- therus praepositus, Conradus4) de Strelis praepositus Wurzinensis gerens vices decani, totumque capitulum praedictae ecclesiae Misnensis dictam donationem, appropriationem et confirmationem ratificamus, ratum et gratum babentes, quae praemissa sunt. In quibus nostram voluntatem tribuimus et eonsensum, nostrum sigillum in evidentiam praemissorum praesentibus apponendo. Testes lniius rei sunt Hermannus praepositus Budesinensis, Reynhardus de Vroburk ecclesiae Misnensis canonici, Thimo de Grunen- rode plebanus in Blosewiczc), Nicolaus de Gana plebanus in Schylow5), cum aliis pluri- bus fide dignis. Datum et actum anno domini millesimo CGC'' vicésimo sexto in cra- stino ascensionis domini.
Nach zwei Originalen im Stiftsarchiv zu Meissen; bei beiden hangen an Pergamentstreifen die wohl erhaltenen Siegel des Bischofs und des Capitele.
1) Haintntii n Sybotho B. 2) Itichrmin I). 3) mpradiclorum B. 4) fhonrailtu B. 5) Piloter В. a) M crscIiUtz, Par. Zschaílz. b) Ritliiiitz, EpU. Le¡sn¡(r. c) Blonenltz, Eph. Oschatz.
321
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 360, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/2fefa337-5c41-46a7-b8e0-0cb1ac0d6c2e/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success