Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 400, S. 407
No. 431. 1339. 25. Oct.
In nomine domini amen. Cum universa rerum gesta et hominum contractus per lapsum temporis mobilem soleant decurrere, ea, quae aguntur in tempore, obli- vioni ne tradantur, soient lingua testium et scripti memoria firmiter communiri. Nos igitur Wythigo dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis cultum divinum ex creditae nobis dispensationis officio augere cupientes, ut tenemur, omnibus et singulis tarn praesentibus quam futuris, ad quorum notitiam praesens scriptum pervenerit, volumus esse notum, quod avúnculo nostro dilecto Alberto eiusdem ecclesiae Misnensis prae- posito dicto de Lisnick, volenti ob remedium animae suae et suorum praedecessorum vicariam [de] novo exstruere perpetuam in ecclesia Misnensi in honore gloriosae vir- ginis Mariae et omnium sanetarum virginum, octo solidos grossorum in villa Smordin et quinqué solidos grossorum dativorum in villa Pinewicz") sitos, annui census, cum ceteris accessoriis, scilicet pullis et ovis, accedente consilio, consensu et favore totius capituli nostri Misnensis, pro viginti Septem scocis grossorum, quos convertimus in maiorem ecclesiae nostrae utilitatem, vendidimus insto emptionis titulo perpetué possi- dendos. Quae bona iam dicta per avunculum nostrum Albertum praepositum Misnen- sem praedictum donata vicariae suae praefatae et ecclesiae Misnensi appropriamus et dotamus in nomine domini per praesentes, in eisdem bonis nihil nobis iuris penitus reservantes. In cuius evidentiam maiorem dedimus sigillum nostrum maius cum secreto nostro impresso praesentibus appendendum. Datum Mogelin. Actum anno domini M". CCC". XXXIXo. octavo Kalendas Novembris, hoc est in die Crispini et Cri- spiniani martyrum beatorum, praesentibus pluribus tide dignis.
Nos vero Albertus praepositus, Apeczko decanus, Conradus de Strebs Wur- cinensis praepositus, Henricus de Gubin Haynensis praepositus, Her. Budissinensis praepositus, Johannes de Strelis Lusatiae archidiaconus, Nicolaus archidiaconus Nisi- censis dei gratia, llermannus cantor, Arnoldus scolasticus, Jacobus custos, una cum capitulo Misnensis ecclesiae supra scriptae institutioni, appropriation! et omni ordina- tioni vicariae praedietae per praefatum dominum nostrum episcopum Wythegonem in ecclesia Misnensi canonice factis nostrum adhibemus consensum voluntarium et expres
ii) Schmorron und Binnowitz, Par. Jahna.
352
sum. In quorum omnium evidentiam ampliorem rogati testes praescriptorum, sigillum capituli litteris praesentibus duximus appendendum. Datum et actum anno et die ut supra.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen; an roth- und gelhseidenen Fäden hängt das Siegel des Bischofs mit dem Contrasigill, au grünseidenen das des Capitels.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 400, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/315abeda-9a54-4b3f-9f8d-063b2f1dbc25/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success