Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 315, S. 323
No. 339. 1305. 10. Juni.
Albertus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus univereis Christi fidelibus in perpetuum. Ne ea quae geruntur in tempore, pariter cum fluxu temporis dilabantur, necessarium est acta hominum rationabilia scripti testimonio roboran. Notum igitur esse volumus tarn praesentibus quam futuris, quod magna necessitate et debitorum onere nos premente, maxime ut castrum ecclesiae nostrae Stolpen a nobis fraudulenter raptum sine causa redimere nos possemus, de maturo consilio et delibéralo animo, ut mains periculum vitaremus, quinqué mansos in villa Stenz") sita in nostra proprietate, quos libere posse- dimus, honorabili viro Conrado praeposito regularium canonicorum sanctae Afrae in Misna suoque conventui et ecclesiae ibidem cum omni fructu et utilitate ac proventibus quibuscunque, qui eisdem insunt et inesse poterunt in futurum, cum omnibus suis per- tinentiis et iuribus vendidimus iusto emptionis titulo pro quinquaginta marcis argenti usualis ponderis et monetae, iure proprietario ex nunc et in posterum ab eisdem et eorum successoribus perpetué possidendos; dantes ipsis nee non ecclesiae eorundem dictorum mansorum proprietatcm in his scriptis liberam, pacificara et quietara. Dictum quoque praepositum nomine sui conventus et ecclesiae investivimus eisdem mansis cum proprie tate et universis pertinentiis eorundem et praesentibus investimus, adhibitis debitis eollempnitatibus et consuetis. Ut autem praedicta nostra venditio ac appropriate firma et perpetua permaneat, nos praesens scriptum in robur et testimonium omnium prae- scriptorum conscribi feeimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum Mogelin anno domini M°. CCC". Vo. TTTT" Idus Junii. Testes huius rei sunt dominus Albertus de Luppe archidiaconus Nisicensis, Lutoldus de Goruwitz canonici Misnenses, Johannes dictus Bulejan, Heinricus de Ertmarshayn et Conradus nostrae curiae capellani, et quam plures alii fide digni.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden, das Siegel ist abhanden gekommen. Ursinus Gesell, d. Donikirche zu Meissen S. 238.
a) Stonz, Par. KönigebrUck.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 315, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/3ae7d557-746a-4ad2-87a7-f3110c65ff97/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success