Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 298, S. 308
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 298, S. 308


No. 322. 1297. 7. Mai.
Bonifacius episcopus etc. dilecto filio Ulrico de Coldiz canónico Nuemburgensi salutem etc. Tuae mérita dev'otionis exposeunt, ut personam tuam de multa probitate fide dignorum testimonio commendatam, favoris apostolici gratia prosequamur. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis, quod [qui] in Nuemburgensi ecclesia in aliqua alia cathedrali ecclesia fuerit canonicatum et praebendam adeptus, canonica- tum et praebendam, quos primitus in eadem Nuemburgensi ecclesia obtinuerat, tan- quam eo ipso per huiusmodi adeptionem vacantes dimitiere teneatur. Cum autem, prout asseris, venerabilis frater noster . . episcopus et dilecti filii capitulum Misnenses, ad quos receptio canonicorum et collatio praebendarum in Misnensi ecclesia pertinere dicuntur, considerantes personam tuam praedictam fore ipsis et dictae eorum ecclesiae inultipliciter fructuosam, te affectent recipere in dicta Misnensi ecclesia in canonicum et in fratrem tibique de praebenda etiam eiusdem Misnensis ecclesiae providere, nos volentes te gratiose prosequi in hac parte, tuis supplicationibus inclinati, ut canonicatum et praebendam in eadem Misnensi ecclesia, si de illis tibi provideri contingat, libere recipere valeas, et cum illis canonicatum et praebendam, quos in praedicta Nuembur gensi ecclesia obtines, nee non ecclesiam parochialem sancti Wenzlai Nuemburgensem, cuius rector existis, licite retiñere, praedicto et quibuscumque aliis statutis contrariis eiusdem Nuemburgensis ecclesiae, etiam si fuerint iuramento vallata, nequáquam obstan- tibus, auctoritate tibi praesentium indulgemus. Proviso quod canonicatus, pracbendae ac ecclesia sancti Wenzlai praedicti debitis obsequiis non fraudentur et animarum cura in eadem ecclesia sancti Wenzlai nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. nostrae conces- sionis etc. Datum Roniae apud sanctum Petrum Non. Maii pontificatus nostri anno tertio.
Aus dem Liber regestor. Bonifacii PP. VIII. an. III. cp. 297. fol. 2Ö5 im Vatican. Archiv.
253
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/b214e134-441d-4f47-ad3c-38134ed2e3ce/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success