Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 388, S. 398
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 388, S. 398


No. 419. 1336. 27. Jan.
Johannes dei gratia Boemiae rex Lucemburgensis comes universis praesentes litteras inspecturis gratiam regiam cum salute. Ingens pietatis opus operari censentur in terris et gratum sacrificium laudis cum victima holocaust! deo et angclis otf'erimus in cxcclsis, dum ea, quae hominis liomini et quae dei sunt deo evangélica eruditi veritatc reddendo largimur. Noscat igitur vestra universitas praesens et postera, quod cum nos nonniilloi'um tide dignoruni testimonio plenain aeeepimus notitiam, civitatem et castrum Pyrnis ab antiquo speetare in feodum ad ecclesiam Mysnensem, quae nos et praedeeessores nostri tenuimus ignari, quod ad eandem ecclesiam ipsa civitas cum castro speetare noscerentur, ipsam civitatem cum castro Pyrnis venerabili in Christo patri domino Witkoni episcopo Mysnensi nomine ipsius ecclesiae Mysnensis libere duximus restituendam. ídem vero dominus episcopus dietam suam ecclesiam cupiens tanto decorare propugnatore rege Boemiae conditionemque ipsius ecclesiae de bono in melius reddere meliorem, ipsam civitatem Pirnis cum castro, una cum bonis universis spectantiluis ad castrum Donyn dependentibus in feodum ab ipsa Mysnensi ecclesia, nobis et nostris successoribus regibus Boemiae in feodum honorabile contulit nosque per birretum suum de eis in signum vassallagii féliciter investivit, nos autem prae- dietam civitatem et castrum una cum bonis praedictis ab ipso domino episcopo suo et ecclesiae suae nomine in feodum perpetuum aeeepimus et aeeipimus, promittentes pro nobis et successoribus nostris regibus Boemiae debitum tidelitatis homagium, obe- dientiam et reverentiam eisdem domino episcopo et ecclesiae Mysnensi se facturos.
343
In quorum omnium testimonium atque robur perpetuo valiturum praesentes conscribi et nostri sigilli munimine iussimus communiri. Datum Pragae anno domini millesimo trecentesimo tricésimo sexto die vigésimo séptimo mensis Januarii, sub testimonio et in praesentia magnitiei principis domini Rodulpbi Saxoniae ducis, Joffredi comitis de 3n,j. Lyning, Vlrici domini de Hanov, Tymonis de Colditz, Hinconis Berche de Duba, Henrici de Lypa, Vlrici Prlug sudarii, Heymanni de Duba dicti de Nachod, Stephani t*»iíji.T¿A!< terrae notarii.et aliorum plurimorum tide dignorum.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden. An Fäden von grüner und rother Seide hängt das etwas beschädigte Keitersicgel des Königs mit Rücksiegel.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 388, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/3cc3ff4e-8fac-417f-8087-814824b414be/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success