Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 106, S. 152
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 106, S. 152


No. 108. 1228. 31. Oct,
Reverendo domino suo A. Magdeburgensi ecclesiae archiepiscopo legato et comiti Komaniolae G. dei miseratione Brandeburgensis episcopus, H. de Myldense praepositus debitum omnimodae subventions et reverentiae famulatum. Cessionem domini Misnensis episcopi recepimns in hune modnm. Dominus episcopus inbecillitate corporis praepeditus et forsitan reruni gerendarum coram nobis ali<pio rubore sutt'usns ad diem non venit indictum. Misit autem ad nos praepositum, decanum et capitulum nomine procuratorio cum litteris procurationis continentibus habituruui se per omnia ratuni et firmum, quidquid idem suum capitulum ipsum suj)er negotio nobis com misse decerneret esse facturum. Misit et litteras cessionis cessionem suam satis legi time continentes. Sane visum nobis extitit non esse recipiendam huiusmodi cessionem propter plures causas iuris et consuetiidinis a nobis propositas diligenter. Quocirca instante capitulo modis omnibus et pétente, ut ad salvationem status ecclesiae cessa- tionem ipsam non recusaremus accipere, allegante nihilominus causas quasdam proba-
\
99
biles sui metus circa mobilitatem et mutabilitatem doraini episcopi propter eins familiam querulantem, et proinittente nobis in boc facto fidera suam pnram et sinceram negotii gestionem, nos tandem vidimus expediré recipi cessionem de consilio domini Merse- burgensis, qui praesens nobis assedit. Verum ut cessio ipsa fortius firmaretur, nos a capitulo et ministerialibus quibusdam1) Misnensis ecclesiae tunc praesentibus duo rece- pimus sacramenta, unum de plene voluntaria cessione, de qua suam expressit dominus episcopus voluntatem, quam se audisse ipso sacramento firmarunt; alterum vero de manutenenda cessione buiusmodi et modis omnibus defendenda, si forsitan teñera mobilitas et vaga mutabilitas domini episcopi contrarium resonaret. Receptis itaque sacramentis recepimus cessionem per patentes litteras continentes earn expresse, litteras quoque procurationis recepimus in adminiculum evidentiae buius facti. Sed et episco- pale sigillum nobis fecimus exhiben, quod securi rumpi iussimus coram nobis, cuius unam partem capitulo reliquimus et vobis alteram praesentamus. His gestis capitulo assignavimus terminum eligendi diem videlicet beati Andreae apostoli, infra quern vel etiam in quo idoueum sibi pastorem eligerent gratia sancti spiritus invocata. Et ipsi quidem hoc termino cum gratiarum actione recepto ad propria sunt reversi. Actum Halle pridie Kai. Novembris in domo hospitum sanctae Mariae Novi Opens.
Nach dem Cod. S. Maur. im Herzogl. Archiv zu Bemburg fol. 99.
1) cuinsilftm Cod., offenbarer Schreibfehler.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/e37d184d-7883-4a29-aeed-62f4782fa139/charter>, accessed 2025-03-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success