Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 192, S. 215
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 192, S. 215
No. 200. 1266. 12. Dec.
•
Clemens episcopus servus servorum dei venerabili fratri .. episcopo Misnensi salutera et apostolicam benedictionem. Sua nobis Tbeoderieus de Indagine elericus tuae diócesis petitione monstravit, quod ipse olim ea intentione intravit ordinera prae- dicatorum, ut si post experientiain placeret sibi eiusdem ordinis disciplina vinculo se professionis astringeret, alioquin liberum haberet arbitrium ad statum pristinum rever- tendi. Verum idem elericus ordini praedicto affectum non applicans, ipsum nulla inibi facta professione infra tempus probationis exivit. Ceterum quia nonnulli vas intentes incrustare sincerum interdum calumpniae tenebris lucem veritatis obnubilant, ne quis aemulus in ipsum propter hoc aliquid detractionis impingat, supplieavit humiliter, sibi super bis apostolicae sedis Providentia subveniri. Quia vero de facto et facti circum- stantiis habere poteris notitiam pleniorem, fraternitati tuae per apostólica scripta man damus, quatinus nisi de praefato Theoderico per religionis babitum qui dari protitentibus consuevit aut professionem expressam seu alias evidenter appareat, quod absolute voluerit vitam matare а? in rcligione perpetuo domino deserviré, denunties eum per praemissuin statum novitii ad regulärem observantiam non teneri. Datum Viterbii II. Idus Decembris pontiticatus nostri anno secundo.
Nach dem Orig. ira K. Haupt- Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 192, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/641ed3ba-39a7-4b8e-a62c-5b02769393c7/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success