Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 124, S. 170
No. 126. 1244. 15. Mai.
Innocentais episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . abbati de Puzowe et . . de Aldenburc et . . de Mildenwrthe ecclesiarum praepositis Nuenburgensis dió cesis salutera et apostolicam benedictioncm. Venerabilis fratris nostri . . Misnensis episcopi recepimus questionem, quod venerabilis frater noster . . Pragensis episcopus indebitam sibi in Misnensi diócesi iurisdictionem usurpans, in ea dicto Misnensi epi- scopo contradicente penitus et invito ecclesias consecrare а? alia iura episcopalia, quae ad eundem iMisnensem episcopura spectare noscuntur, pro suae libito voluntatis exer cera praesumpsit in eiusdem non modicum detrimentum et gravem Misnensis ecclesiae laesionem. Propter quod fuit ex parte ipsius ad sedem apostolicam api)ellatum. Ideoque discretioni vestrae per apostólica scripta mandamus, quatinus partibus convo- catis audiatis causam et appellatione remota line debito terminetis, facientes quod decreveritis auctoritate nostra íirmiter observan. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timoré subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione ces sante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes bis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani Idus Maii pontificatus nostri anno primo.
Nach dem Orig. im К. Haupt - Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 124, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ed2b1600-e1ed-4901-b642-926f273a0f67/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success