Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 397, S. 405
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 397, S. 405


No. 428. 1338. 7. Mai.
Nos Withego dei gratia ecclesiae Misnensis episcopus universis in perpetuum litteris praesentibus volumus esse notum, quod diversis querelis motis et habitis per discretos viros AI. Heckardi, Tho. et Pe. de Tammenhain vicarios nostrae ecclesiae praefatae in indicio pro VI sexagenis manipulorum episcopalium utriusque annonae contra strenuos milites Jo. et Th. fratres dictos de Schonenberg, tandem in nos et in honorabilem virum dominum Apetzonem decanum nostrum compromissum fuit de eisdem manipulis in omnem eventum, ut quiequid de ipsis ordinaremus, partes hinc inde ratum teuere deberent cum effectu. Qui deliberatione matura habita concorditer iussimus, quod dicti de Schonenberg praefatis vicariis apud Ja. dictum Granichs, Ny. Loutcrbach et Friczonem rústicos in Polst") III modios siliginis electae in annona decimali, quam a nobis et a nostra ecclesia tenent in feudum, assignare deberent cum omni iure reci- piendos annis singulis perpetuis temporibus, impedimento quolibet retroiecto. Quos tres modios saepedicti de Schonenberg coram nobis libere resignarunt ibidem, et nos ipsos praedictis vicariis et eorum successoribus ad eorum vicarias cum concordi con sensu totius nostri capituli in proprium dedimus et appropriamus harum serie littera- rum, nostri sigilli robore signatarum. In cuius rei evidentiam ampliorem litterae praesentes sigillo etiam capituli similiter sunt munitae. Datum et actum anno domini M°. CCC°. XXXVIIIo. in crastino saneti Johannis ante portam latinam, praesentibus strenuis militibue et viris Her. de Maltitz, Pe. de Slinitz, Jo. de Miltitz et Albero de Maltitz ac aliis quam pluribus viris idoneis et honestis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den wohlerhaltenen Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
n) 1'ulsitz, Par. Jahna.
350
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 397, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/9230c338-60f8-46a5-a4e5-4d3ae53e1661/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success