Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 185, S. 209
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 185, S. 209


No. 193. 1263. 29. Mai.
Siffridus dei gratia praepositus, Gotsalcus decanus totumque Misnensis ecclesiae capitulum universis banc litteram audituris salutem in omnium salvatore. Ut ea quae rite et rationabiliter sineerisque acribus peraguntur firma et illibata in perpetuum custo- diantur, pernecessarium est seriptorum serie perhennari. Notum igitur esse cupimus universis praesentem paginam inspecturis, quod de libera totius nostri capituli volúntate unaninii et consensu dominus Cunradus plebanus in Boruz pro novem marcis argenti absolvit mansum situm in villa Cozbude') a dominis Gotsalco decano Misnensi ac Gerardo praeposito sanetimonialium sanetae Crucis, executoribus testamenti domini quondam praepositi Cristotori in Tziloweb) bonae memoriae, quem pro totidem marcis idem Cristoforus compararat in eadem villa obedientiarius dum fuisset, ita tarnen, nt per absolutionem faetam a praefato domino Cunrado de Boruz idem mansus allodio seu curiae in Cozbude cum omni iure et utilitate perpetuo deserviat et dominio ex integro maneat adunatus. Sane in compensationem dietae absolutionis dominus Erkenbertus praepositus Worcinensis ac obedientiarius in Cozbude pensionem trium fertonum domino Cunrado memorato in manso, quem Jobannes rusticus possidet, cuius curia sita est apud curiam Baz rustid, nomine nostri capituli assignavit, ut per singulorum annorum curricula libere et quiete remoto quolibet impedimento omnibus diebus vitae suae per
a) CoHsebaude, Par. Brlcunitz. b) Z.cholla bol Mcímuii.
20»
156
cipiat unum fertonem in die sancti Michaelis proximo nunc veniente aut in die statim sequente, item djmidiam marcam argenti in die sancti Martini vel die proximo tunc sequente et sic deinceps per revolutionem annorum in terminis memoratis. Cetera vero, quae agricolam de praefato manso praeter solutionem trium fertonum contingit solvere seu famulari obedientiario, quicunque pro tempore fuerit ordinatus, tam in solutionibus quam servitiis faciendis praestabit reverentcr secundum modum debitum et consuetum. Post vitae vero ipsius Cunradi témpora saepius dictorum trium fertonum pensio cedet perpetuo et irrevocabiliter ad vicariam, quam praescriptus Cunradus de Boruz ob honorem а? reverentiam beati Andreae apostoli ex proposito tantae pietatis et devotionis studio ordinavit. Pensio siquidem, quae de praedicta obedientia Cozbude in terminis statutis consuevit a retroactis temporibus fratribus ministran, in eisdem non obstantibus contractibus initis tam de manso, quam de tribus fertonibus supra- dictis sicut antea de cetero integrabiliter ab obedientiario praefatae villae, excluso quo libet dubietatis scrupulo persolvetur. Ut autem praedicta ordinatio tam rationabiliter instituta et etiam deo devota piaque mente concepta inconcusse et inviolabilité!- observetur, praesens scriptum sigilli nostri capituli munimine duximus roborandum. Actum et datum Misnae in capella sanctae Margaretae in capitulo nostro anno domini M°. CC°. LXIII". IUP. Kalendas Junii, indictione VP.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem wolderhaltenen Siegel des C'apitels an roth- seidenen Schnuren.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 185, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/b3a548b8-2eae-488b-87b7-a2288d8d26c9/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success