Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 258, S. 272
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 258, S. 272
No. 279. 1287. 7. Aug.
Nos Withego dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus notum faeimus universis et praesenti pagina protestamur, quod dominus Henricus dominus castri in Colditz quinqué maldra siliginis et avenae et duos modios deeimae, quae a nobis teniiit in feodo, reeeptis tredecim marcis argenti Vribergensis et ponderis a magistro Thilemanno
217
dicto de Thurgowe, scolastico Misnensi, in nianus nostras liberaliter resignavit, quae maldra siliginis et avenae titulo proprietatis damus dicto scolastico cum consensu capi- tuli nostri, ut inde faciat pro remedio animae suae, quicquid sibi visum fuerit expediré. Dicta autem an nona sol vi debet singulis annis, de villa MeUa") quatuordecim modii siliginis et avenae aequaliter, et in villa Zaleznh) triginta tres modii siliginis et avenae aequaliter dicto scolastico, nuntiis suis vel cui legaverit pro remedio animae suae, et praesentari propria vectura rusticorum solventium dictam annonam ad Albiam Strele in festo omnium sanctorum. Reliquos quindecim modios siliginis et avenae post resi- gnationem dicti domini Henrici de Colditz, quos dominus Hermannus miles de Tzepe a nobis in feodo recepit, dictus scolasticus redimet, cum facultas se optulerit, et simi liter de eis faciet quicquid placet, qui etiam duci debent ad Albiam Strele a rusticis termino supradicto. Actum et datum Misnae anno domini M°. CC°. LXXX0. VIIo. in festo beati Donati, pontificatus nostri anno XX".I°.
Nach dem Orig. im Stiftsarcliiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
?) Moilft bei Lommatzsch, Par. Befcha. b) Sahlaeaan, Par. Strehla.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 258, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/9652b161-1f22-4b0e-9c91-653f5e88f26a/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success