Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 249, S. 267
No. 271. 1286. 7. Sept,
In nomine domini amen. Nos Withego dei gratia Misnensis, Heinricus Mersebur- gensis, Bruno Nnenburgensis episcopi recognoseimus ac tenore praesentium protestamur, quod ad suecurrendum pressuris tarn nobis quam clero et religiosis cuiuscumque ordinis exemptis et non exemptis ex hominum malitia imrainentibus in hoc convenimus et tenore praesentium nos mutuo obligamus, quod sententias tarn auetoritate ordinaria a nobis latas, quam statuta domini Gwidonis cardinalis, sedis apostolicae legati et Magdebur- gensis concilii in invicem exsequemur, et praeterea quae in praemissis conciliis de capti- vitate episcoporum et clericorum continentur, hoc in nostris diocesibus volumus obser- vari, videlicet quod filii captivantium episcopos vel clericos inhabiles sint ad beneficia et sacros ordines obtinendos, nee ipsorum filiae in aliquo collegio sanctimonialium admittantur. Abbates quoque, abbatissae, praepositi et conventus contra banc inhibi- tionem nostram venientes, per sententiam quam ferimus in his scriptis tarn diu a divinis noverint se suspensos, donee eiieiant sic receptos. De incendiariis autem et invasoribiis ecclesiarum et cimiteriorum, quae quidem ecclesiae et cimiteria non solum pro salute mortuoruin, sed ut etiam vi vi pacis in eis refugium inveniant, consecrantur, sic obser van volumus, ut qui surrexerit in rapinam ecclesiae vel coemiterii, nisi ablata restituât, vel emendandi firmam et plenam praestiterit securitatem, poenitentiae beneficium ei penitus denegetur et singulis diebus dominicis, pulsatis campanis et incensis candelis excommunicatus publice nuntietur. Et si obstinata mente usque ad mortem perseve ra verit, ecclcsiastica careat sepultura, nisi sub testimonio plebani et aliorum trium dampna restauraverit universa. Si qui vero clerici tales ad sepulturam receperint, aut eorum sepulturae interfuerint, vel ipsorum elemosynas receperint, ordinis sui dampnum irrecuperabiliter patiantur et ipso facto suis beneficiis sint privati. Et quia ea, quae pracmissa sunt, de praelatorum et capitulorum nostrorum processerunt consensu, prae sens scriptum tarn nostris quam iam dictorum capitulorum nostrorum sigillis feeimus communiri. Actum et datum Nuenburch anno domini M°. CC". LXXXVI0. in vigilia nativitatis beatae virginis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen. An Pergamentstreifen hängen die Siegel der Bischöfe Withego von Meissen, Heinrich von Merseburg und Bruno von Naumburg, so wie die Siegel der Capitel von Naumburg. Merseburg und Meissen.
Labbé concil. XIV. p. 1017. — Lünig Reichsarchiv spicil. eccl. cont. IL p. 259. — Calles series epp. Misu. p. 198. — Hartzheim concil. Germ. III. p. 683.
27"
212
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/a2e8c4ed-830f-4aec-9724-6f3f209adaf9/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success