Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 275, S. 286
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 275, S. 286


No. 297. 1291. 25. Jan.
Nos Fridericus dei gratia Misnensis, Orientalis et de Landesberch marchio universis praesentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Cum ea, quae ñunt in tempore, breviter labantur a memoria, nisi scripturarum elueidatione ad poste- rorum notitiam sigillorum et testiura evidentia deducantur, expedit igitur, ut acta digna memoria scripturarum et testium elueidatione integra conserventur, ut circa ipsa posteris veritatis evidentia pateat incorrupta, praesertim in iis, per quae cultus augetur divinus et miuistrorum Christi sacerdotibue seu ministris sive pauperibus elemosynae intuitu temporalia subsidia praeparantur. Hinc est, quod tenore praesentium tarn praesentis quam ftituri aevi hominibus cupimus esse notum, quod ad nos Tanimo de . Gothzcenwalde et Agnes uxor ipsius, tilia quondam magistri Nycolai fisici de Dresden venientes, censum, qui vulgariter wurfeins vocatur, de areis centum et triginta quatuor et dimidia sitis in villa Colonia iuxta Miene, de quarum qualibet in testo beatae Walpurgis dari consueverunt et dabuntur sex legales denarii Vribergensis monetae, quorum denariorum summa in universo ad tria talenta et septimum dimidium solidum se extendit, qua maritus in teodo, et uxor in dotalicio a progenitoribus nostris et nobis liabuerunt, qui census quondam ad progenitorum et proavorum nostrorum urboram pertinebat, ad manus nostras simpliciter et voluntarie resign arunt, nihil iuris in prae- fato censu, qui wurfeins dicitur, sibi penitus reservantes. Quem censum dominus Cunradus de Boruz thesaurarius ecclesiae Misnensis sua ab eisdem pecunia com- paravit. Nos vero pium а? laudabile propositum dicti thesaurarii attendentes, quod ad pios usus, videlicet in sacerdotes et pauperes vires faeultatum suarum con verteré studeat quantum potest, ut et nos tam piorum actuum reddamur participes, proprie- tatem dicti census memorato Cunrado postulante Misnensi ecclesiae scienter et libera- liter dedimus, simpliciter et maxime propter deum perpetuo possidendum, nobis et posteris nostris in antedicto censu nihil iuris ex certa scientia reservantes. Ut autem dicta donatio stabiüs et firma permaneat, nee ab aliquo successorum nostrorum in posterum valeat infirman, praesentes litteras desuper conscriptas dicto Cunrado et ecclesiae Misnensi dedimus sigilli nostri munimine roboraras. Huius rei testes sunt dominus Heinricus de Zsweim, prothonotarius et archidiaconus Nysicensis, dominus Arnoldus de Polsenitz canonici Misnensis ecclesiae, dominus Cûnradus de domina nostra, dominus ¡Syboto eiusdem ecclesiae perpetui vicarii, dominus Bertoldus plebanus in Grymmis, dominus Rudolfus Printynch et magister Hermannus tisicus clerici, dominus Albero burchcravius de Lyznich, Heinricus de Trebeszcin, Tymo Cnwth, H<^i4 Theodericus Puyst, Viridis de Maltycz milites, et quam plures alii tide digni. Datum
et actum Dresden anno domini millesimo ducentésimo nonagésimo primo in conver- sione saneti Pauli.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Reitersiegel des Markgrafen an Fäden von rotlier und grüner Seide.
:ál
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 275, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/a549707a-4d92-4319-936f-4d060b104c7c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success