Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 405, S. 411
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 405, S. 411
No. 436. 1342. 15. Apr.
Venerabilibus viris et discretis dominis Conrado praeposito, Henrico decano totique capitulo ecclesiae Misnensis Apetzco scolasticus et officialis Wratizlaviensis ac canonicus Misnensis salutem cum fraterna in domino caritate. In litteris vestris requiri- tis, si obedientiae vestrae debeant beneficia reputari et utrum Extravagans Suscepti8) in ipsis vendicet sibi locum, et quod ego communicate consilio honorabilium virorum dominorum Nicolai de Panewitz doctoris decretorum, cantoris Glogouiensis et Nicolai de Swin canonici Poznaniensis intentionem meam in littera mea patenti rescribam, quorum consilia vestrae reverentiae in litteris patentibus dictorum dominorum sigillis appendentibus sigillatis diriguntur, et ut etiam mandatis vestris paream, quod per me ad praesens capio, salvo maiorum consilio sie rescribo obmisso themate, quod ex ordi- natione constitutionum vestri capituli colligi bene potest. Quia sicut ex dicta ordina- tione mihi transmissa perpenditur, ante illam ordinationem non erant beneficia, sed erant communes capituli proventus, qui dividebantur inter illos, qui divinis intererant, quod patet, quia dicitur in ordinatione, quod ministrationes fiunt de obedientiis; ergo obedientiae sunt proventus communes, qui canonicis ministrantur. Apparet etiam in ordinatione, quod solum capitulum fecit earn absque consensu episcopi. Sed certum
a) Extravag. Johannia PP. XXII. de elcctione I. 2.
45»
356
est, quod capitulum non potest creare beneficium sine episcopo. De con. di. I. nemo ecclesiamb), de hoc notatur per doctores de const, cum accessissentc). Ideo ordinatio obedientiarum non fuit creatio beneficiorum, sed solum quaedam divisio proventuum. Item pacta in beneficiis sunt detestabilia et venditiones vel emptiones ut in q. III. si quis dator.'1), de ра?. cum pridem0). Sed in ecclesia vestra istae obedientiae ven- duntur, ideo non veré beneficia sunt. Et licet ista quandocunque manualia, ut de verbor. sig. olim*), quandocunque victualia de clericis non resid. de ceterog), quinqué beneficia appellentur, de cleric, non resid. consuetudinem libro VIo h), hoc tarnen non proprie sed largo nomine beneficii, sicut et quaelibet praestimonia, quae etiam laico concedí posset, et beneficii nomine appellari potest XVI. qu. VI'). Illud et interdum dicitur beneficium, quod si habens beneficium ab ecclesia impetrat beneficium non facta mentione de pensione, rescriptnm non valet ut notât Host, de rescript, postulaste), Archid. de praebendis non pot. libro VI0.1) Sicut ergo pensio vel praestimonia large dicitur beneficium, sic obedientiae large beneficia manualia appcllantur, non tarnen includuntur sub Extravagante Suscepti, quia si de distributionibus darentur annalia, contingeret non dari distributiones et canonici non intéressent divinis et diminueretur cultus divinus, quod papa non vult; de const, ex partem). Item Extravag. Suscepti non habet locum nisi in beneficiis vacantibus per mortem, ut paret in ipsa. Sed obedientia non vacat per mortem canonici, qui tenuit earn, probatur, quia obedientia vel redditus capituli pertinent ad mensam communem; de const, cum M. circa prin- oipiam"). Ideo per mortem eius qui tenuit non vacat. Tres sunt enim casus, in quibus non vacat beneficium per mortem: primus est, quum dignitas vel beneficium per episcopum et capitulum subprimitur; secundus, quum non est certus numerus; tertius, quando aliquid conceditur de mensa: nam illo mortuo redit ad mensam, sicut mortuo usufructuario redit res ad proprietarium. Instit. de usufruc. et finitur0) de pigno. ? ult.p), sie notatur .... de const, cum accessissent0). Cum ergo obedien tiae ab antiquo pertineant ad communem mensam capituli pro pane et aliis necessariis, ideo mortuo canónico, qui tenuit obedientiam, non vacat ipsa obedientia uni canó nico, sed ad capitulum redit, ad tunc decanus ex ordinatione capituli, non de iure communi assignat earn secundum ordinationem capituli, non quod sit beneficium vacans, sed est de bonis communibus capituli secundum ordinationem specialem alicui canónico assignandum. Facit Clementina de suppl. ne. prael. quia regulares'1) et quod ibi notatur in glossa et in talibus usu, et scias a contrario. Hoc quod sensi, prout alias scripseram, iterum vobis scribo. Et licet praelibati domini Nicolaus de Panewitz et Nicolaus de Swin mecum in verbis discordent, tarnen ipsi in conclusione omnino con cordant. Datum in Nisa opido episcopali Wratislaviensis diócesis XVII. Kai. Май anno domini M°.CCC". XL. secundo meo sub sigillo.
Nach dem flüchtig geschriebenen ürig. im Stiftsarchiv zu Meissen. Das Siegel ist abgerissen.
b) Decrot. Grat. P. III. diet. I. ?. il. ?) t. 8 X. de cunstltutt. I. S. d) Decrot. Grat. P. II. c. 3. C. IX. qu. 3. e) c. 4 X. de pactis I. S5. f) c. 16 X. de verb, «ignif. V. 40. «) c. 7 X de clor. n.>u resid. III. 4. h) c. un. X. île derlei« non resid. in VI. libr. III. 3. i) Decrot. Grat. ?. 8. С. XVI. qu. tí. к) Card. Hosticnili [Heur, de Bartholoniaoii ?. de BegusioJ ail ?. 27. X. do rescript!* I. 3. 1) Archi- dlacunu* [Guide do Baysio s BaisiusJ ad c. 21. X. de praebendü iu VI Hbr. III. 4. in) c. 12 X. de consult. I. 2. n) c. 9 X. de con- »titutt. I. 2. o) g. 3. Institua, de usufr. 2, 4. |i) ? « X. de piguoribu« III.: lenient, de eupplcnda negligentia praolatoruni I. 5.
357
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 405, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/b8803545-d217-44fb-af54-75ec67b36c53/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success