Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 276, S. 287
No. 298. 1291. 15. März.
Nicolaus episeopus etc. dilectis iiliis ... abbati monasterii de Sedliz Cisterciensis ordinis Pragensis diócesis, et magistro Bernardo de Camenz praeposito ecclesiae Mis- nensis salutem etc. Pia desideria devotorum paternis affectibus prosequentes preces illas non immerito animo libenti suseipimus et favorabiliter exaudimus, ex quibus tranquillitas personis divinis obsequiis deputatis et animarum salus provenire noseun- tur. Petitio siquidem dilectorum filiorum . . magistri et fratrum hospitalis stelliferorum beati Francisci in pede pontis Pragensis ad Romanam ecclesiam nullo medio perti- nentis ordinis saneti Augustini, ac priorum, rectorum et fratrum prioratuum, hospitalium et membrorum eidem hospitali pleno iure subiectorum nobis exhibita continebat, quod hospitalia, prioratus et membra praedieta propter malitiam et excessus quorundam habitantium in eisdem, sunt tarn in spiritualibus quam temporalibus adeo deformata, quod in utrisque noseuntur reformatione non módica indigere. Quare ex parte ipsorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum ipsi per vestrae circumspectionis industriam et providentiam circumspeetam contidant hospitalia, prioratus et membra praedieta salubriter reformari et ad statum reduci prosperum et tranquillum, dictusque magister propter aliquorum habitantium praedictorum potentiam, et ex aliis certis causis ad haec impotens et insufficiens habeatur, providere super hoc eis ac hospitalibus, priora- tibus et membris praedictis, ne ipsa propter hoc enormis dispendia deformationis incurrant, paterna sollicitudine dignaremur. Nos igitur eorum votis favorabiliter annuentes, discretioni vestrae, de qua plenam in domino fiduciam gerimus, per apostó lica scripta mandamus, quatenus ad hospitalia, prioratus et membra praedieta perso naliter accedentes et habentes prae oeulis solum deum, eorrigatis et reformetis in eis hac vice, quae eorreetionis et reformationis officio noveritis indigere. Contradictores etc. Datum apud Urbem veterem Id. Martii anno quarto.
Aus dem Lib. regg. Nicolai PP. IV. an. IV. ер. 08. T. III. toi. 19 im Vatican. Archiv.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 276, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/b055578e-b615-436d-84bb-bc4b7331df4c/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success