Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 146, S. 184
No. 150. 1249. 2. Juni.
Venerabili in Cristo patri et amico karissimo Misnensi episcopo, W. dei gratia Boemorum rex cum sincerae dilectionis affectu salutem. Cum vos villas Misseslewits et Cupsyts in terra Budesinensi constituías ad praeposituram Wissegradensem pleno
131
iure pertinentes cmeritis vestro et episcopatus vestri nomine iure proprii a fideli nostro raagistro Dyonisio Wissegradensi praeposito, regni nostri cancellario, sicut in litteris exinde confectis plenius continetur, venditionem eamdem ratam habemus, et quia sci- mus eam esse factam ad utilitatem Wissegradensis ecelesiae auctoritate regia confir- mamus. Nos etiam liberalitate regia vestris precibus inclinati, qui pro tuitione honoris nostri et negotiorum nostrorum promotione nee rebus novistis parcere nee personae, remittimus vobis et successoribus vestris in perpetuum omnem iurisdictionem tempo ralem, quam iudex provincialis terrae Budessinensis in bonis praefatis exercere con- suevit, ac omnem annonam, quae de eisdem villis ad vigilias castri Budissinensis solvi consuevit plenarie annuatim. In cuius rei testimonium praesentes concedimus litteras, sigillorum nostrorum munimine roboratas. Huius rei testes sunt Hoierus de Vredberc, Tsastolaus de Syttauia, Heinricus filius eius, Gallus de Lewenberc, Sifridus de Colbowe, magister Cunradus miles et phisicus noster. Datum in Rademariz per manum Herbordi Pragensis canonici, curiae nostrae notarii anno domini M°. CC°. XL0. nono, IUI". Nonas Junii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem beschädigten Siegel des Königs an einem Pergamentstreifen. Tzschoppe u. Stenzel Urkundeusamml. S. 314. — Köhler cod. dipl. Lus. I. S. 79.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 146, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ce07a2a2-e023-4e61-aaf8-bf0d8ef88ffb/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success