Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 193, S. 215
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 193, S. 215


No. 201. 1267. 27. Febr.
Frater Wernerus abbas, Philippus prior, Johannes celerarius totusque conveutus Sychemensis ordinis Cisterciensis Halberstadensis diócesis omnibus praesentem pagi- nam inspecturis salutem in domino. Omnium habere memoriam et rem gestam per- henniter memoriae commendare potius divinitatis quam humanitatis existit, et ideo ne ea, quae a nobis rationabiliter gesta sunt, oblivioni tradantur, scripti patrocinio con- tirmantur. Hinc est quod ad notitiam praesentium et ad memoriam futurorum notum facimus universis et praesenti pagina protestamur, quod nos villas quatuor videlicet Zultewitz, Scepitz, Bredowe, Blositz") ad ius et ad proprietatem nostri monasterii tunc libere pertinentes, sitas a latere infra Ilborc et Lubanitz, habentes quadraginta unum et dimidium mansum, quemlibet in annuo censu dimidiam marcam boni argenti et albi annis singulis solventem venerabili domino Witegoni episcopo Misnensi nomine suae ecclesiae traditione possessionis subsecuta vendidimus et alienavimus cum omnibus
a) Zilti, Schepjtedt, Brodau, Lnsiti, sSmmUich jotit «rttate Marken boi Krlppehn», awischen Eilenburg unit Löbnlli COD. DIPL- »**■ "■ '• 21
162
attinentiis suis, agris, pratis, pascuis, silvis, virgultis, aquis aquarumque decursibus, molis et raolendinis, piscationibus, viis et inviis vel quocumque modo dici vel nominari p*ossit, pro ducentis et quadraginta marcis legalis argenti Misnensi pondere ponderatis, ita tarnen ut saepe dictae villae cum universis appendiciis suis ut supradictum est transeant ad ecelesiam Misnensem cum omni iure, quod nobis et monasterio nostro conpetebat in praemissis vel conpetere potuisset quomodolibet in futuro. Praesentibus etiam protestantes pecuniam supradictam totaliter nobis esse solutam et conversam cum summa diligentia in nostri monasterii utilitatem. Et ne alicui super antedicto contractu dubietas oriatur, praesentem litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum et actum in Lubanitz anno domini M°. CC°. LXVII". III. Kai. Martii.
Nach dem Orig. im K. Haupt- Staatsarchiv zu Dresden mit dem an einem Pergamentstreifen hängenden zur Hälfte abgebrochenen Siegel.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 193, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/e20b73b1-74c8-4187-b071-22b4068de77c/charter>, accessed 2025-03-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success