Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 293, S. 302
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 293, S. 302


No. 316. 1294. 10. Sept.
Nos Bernhardus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus reeognoseimus prae sentibus publice profitentes, quod recolendae memoriae illustris princeps, dominus Heinricus quondam Misnensis et Orientalis marchio, in remedium animae suae, paren- tum suorum nee non Conradi bonae memoriae militis dicti Macbsebirben, in eius servitio defuneti, vicariam perpetuam in eeclesia Misnensi instituit, et ipsam sex talentis annui census dotavit, tribus1) in festo Walpurgis et tribus1) in festo saueti Micbahelis in moneta Vriberg annis singulis persolvendis, dans capitulo Misnensi ius conferendi eandem vicariam viro idóneo et honesto. Qui census dicto domino marchione deftincto aliquamdiu fuit minime persolutus. Tandem dominus Fridericus illustris princeps, Misnensis et Orientalis marchio et Saxoniae comes palantinus preci- bus nostris inclinatus statuit et ordinavit, quod praedicta sex talenta in terminis infra scriptis, videlicet in festo Walpurgis et Donati absque diminutione qualibct in antea vicario, qui eidem vicariae pro tempore deservierit, annis singulis solvi debent. In cuius rei testimonium banc litteram scribi et sigilli nostri munimine iussimus roborari. Datum Misnae anno domini M°.CC°. nonagésimo quarto, quarto Idus Septembris, ponti- ficatus nostri anno secundo.
Nach dem Grig, im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen.
1) tria im Orig.
247
No 317. 1295. 16. Aug.
Bernhardus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus discretis viris praepositis, arcliidiaconis, plebanis, viceplebanis ac aliis ecclesiarum rectoribus in civitate et dió cesi Misnensi constitutis salutera in omnium salvatore. Com ex officii nostri debito statuta sacrorum canonum, conciliorum generalium ac provincialium teneamur exequi et ad observantiam ipsorum nobis subditos coerceré, ut animarum pericula devitentur et saluti plurimorum expressius consulatur, ad memoriam vestram duximus revocan- dum, in sacro Magdeburgensi concilio per veuerabiles patres dominum Gwidonem apostolicae sedis legatum et dominum Rupertum sanctae Magdeburgensis ecclesiae arebiepiscopum cum omnibus suffraganeis suis episcopis et clericis provinciae solem- pniter celebrato, declaratum publice et statutum, omnes mulierculas, quae beginae dicuntur, ad subiectionem et obedientiam suorum plebanorum parrochialium generaliter pertinere, ipsasque teneri ad omnia, ad quae parrocbiales ceteri sunt adstricti. Quan tum igitur animarum periculum subsequatur, quod quis communicet sibi non confessum, nemo dubitat sanae mentis. Potest namque non confessus dicere se confessum. Quod ut sanius caveatur et statuta concilii plenius observentur, babito capituli nostri et plurium discretorum consilio, statuimus et districte praecipimns observari, ut nullus vestrum quemquain subditorum suorum in extremis vel in sanitate constitutum com- municare audeat vel praesumat, nisi sibi vel de licentia sua integraliter confessum, iniuncta ipsi seu notificata prout competit poenitentia salutari, volentes in virtute sanctae obedientiae nihilominus et mandantes hoc salubre statutum in parrochiis vestris saepius publicari et ab omnibus universaliter observari. In cuius rei testimonium praesentem litteram nostri sigilli munimine duximus roborandam. Actum et datum Dresden, anno domini M°CC° LXXXX" quinto in crastino assuni])tionis beatae virginis.
Nach dem Orig. im Stiftsarohiv zu Budissin mit dem beschädigten Siegel des Bischofs an einem von der Urkunde zum Theil losgetrennten Per(iamentstreifen. Köhler cod. dipl. Lus. 1. Anh. S. 148.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 293, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/d9b9ea3b-0ca4-4d23-96f6-19ec2bd45f61/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success