Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 135, S. 176
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 135, S. 176
No. 137. 1246. 27. Jan.' >'jt
* ♦•-iff
Innocentius episcopus servus servonyiLdei ¿Uectis filiis . . abbati et . . priori sancti Petri in Aldeburc Messeburgensis «П^ЭД saíutem vi apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster . . episcopus . . praepositus . . decanus et capi- tulum Misnense petitione monstrarunt, quod cum venerabilis frater noster . . archi- episcopus Magdeburgensis auctoritate ut dicebat litterarum apostolicarum civitatis et diócesis Misnensis ecclesias non ex pressa causa aliqua supposuisset pro suae volun tatis arbitrio ecclesiastico interdicto, quia idem archiepiscopus eis copiam litterarum ipsarum, quam numquam habuerant, faceré contra iustitiam dencgavit, ex parte ipso- rum fuit ad nostram audientiam appellatum. Quocirca discretioni vestrae per apostó lica scripta mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi et auditis bine inde propositis, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decre- veritis auctoritate nostra tirmiter observari. Alioquin pracfatum negotium ad ipsius archiepiscopi remittatis examen, appellantes in expensis legitimis condempnando. Testes autem qui fuerint nominará si se gratia, odio vel timoré subtraxerint, per cen surara ecclesiasticam^ appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Datum Lugduni VI. Kai. Febr. pontitícatus nostri anno tertio.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiejrel an hänfener Schnur.
123
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 135, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ec120223-7d5e-4836-8825-4fd71aafef4c/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success