Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 349, S. 364
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 349, S. 364


No. 377. 1320. 20. Jan.
In nomine domini amen. Fredericus dei gratia Thuryngorum lantgrauius, Mys- nensis et Orientalis marchio dominusque terrae Plysnensis ad perpetuam rei memo- riam. Mérito memoriae commendantur hominum, quae pro salute animarum et amplia- tione eultus divini inspirante domino a fidelibus ordinantur. Hinc est, quod nos tenore praesentium litterarum recognoscentes omnibus praesentibua et futuris volumus esse notum, quod cum dilectus et familiaris nobis notarius noster Gûnradus de Nuwenstad canonicus- ecclesiae Mysnensis novem talenta denariorum Mysnensium reddituum annua- lium pro instituenda vicaria perpetua in ecclesia kathedrali Mysnensi praefata in villa Arnoltitza), item in villa Bernhartitzb) undeeim talenta similium reddituum pro dispo- nendo in ecclesia eadem testamento suo, prout sibi visum fuerit, de substantia patri monii sui iusto emptionis titulo comparant, cumque fidèles nostri Henricus et Tymo
a) Arntiz, Par. Staucha. b) Berntitz, ders. I'arochie.
309
fratrueles Knutones dicti praefata undecim talenta in villa Bernhartitzb), Cunradus quoque dictus Egerer novem antedicta talenta in Arnoltitz, qui ea a nobis in feûdo tenebant, ad maiuis nostras libere resignarint, nos cultum divinum pus semper pro moveré affectibus cupientes, ad devotam dicti Cunradi notarii instantiam saepefata viginti talenta reddituum annualium donavimus, appropriavimus et tenore praesentium donamus, tradimus liberaliter et appropriamus ecclesiae Mysnensi saepedictae mediante vicaria et testamento saepefati Cunradi ordinando ut praemittitur iure proprietatis per petuo possidenda, aducientes, quod vicarius dictae vicariae qui pro tempore fuerit inter missarum ac divinorum officia nostri perpetuo habere memoriam teneatur. Ut autem praemissa omnia et singula robur perpetuae firmitatis obtineant et vires plenissimae notionis, has litteras dari iussimus sigilli nostri robore communitas. Testes quoque w*. sunt viri nobiles Henricus comes de Swarzburch, Albertus burcgrauius de Aldern- bürch, Albertus de Hakebörn, item Henricus de Kolditz, Guntherus de Saltza, Tammo de Haldecke, Syfridus de Schóneveld, Hermannus dictus Goldacker milites et quam plures alii fide digni. Datum Gotha anno domini millesimo trecentesimo vicésimo in die beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem wenig beschädigten Reitersiegel des Markgrafen an Fäden von rother und grüner Seide.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 349, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/e8e04ac9-dd66-4333-b0cb-b2e10594dd34/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success