useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 456
Signature: 456

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Meinher und Bertold Burggrafen von Meissen eignen der Botnhirche anderthalb Hufe und eine Hofstelle zu Lompnitz, welche Henzelinus Sartoris Bürger zu Meissen zu seinem und seines Weibes Jahrgedächtnissen erkauft hat.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 456, S. 478
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 456, S. 478

    Graphics: 
    x

    No. 489. 1356. 30. März.

    In nomine domini amen. Quae geruntur a viris prudentibus, ne aliquibus pos- sint calumpniis attemptari, litterarum soient testimonio perliennari. Igitur nos Meyn- herus et Bertoldus fratres dei gratia burggravii Misnenses omnibus tarn praesentibus quam futurae posteritatis hominibus, praesertim iis, ad quorum notitiam praesentes nostrae litterae pervenerint et quibus nosse oportunum fuerit, volumus esse notum, quod veniens ad nostram praesentiam discretus vir Henczlinus Sartoris civis Mis- nensis nobis exponere cur a vit, quod cum ipse saluti animarum suae et Hese uxoris suae prospicere volens bona infra scripta, videlicet unum mansum terrae arabilis, quem Petrus et Nicolaus villici villae Lompnicz in pago eiusdem villae suis laboribus excolunt et de quo ipse Petrus in festo beatae Walpurgis XXXlid grossos Pragenses latos et unam sexagenam ovorum, et in festo beati Martini iterum XXXILt grossos et quatuor pullos, et in carnis privio iterum quatuor pullos, ipse vero Nicolaus in dicto beatae Walpurgis festo XVIII grossos latos et mediam sexagenam ovorum, et in festo saneti Martini XVIII grossos et duos pullos singulis annis nomine census solvunt. Item medium mansum in pago dietae villae Lompnicz situm, quem Martinus rusticus eiusdem villae exeolit et de eo in praefato Walpurgis festo IX grossos latos et XV ova et in festo beati Martini iterum IX grossos eorundem gros- sorum et duos pullos pro censu quolibet anno solvit. Item unam aream quam Petrus inquilinus dietae villae in eadem villa possidet et de qua pro festo beatae Walpurgis mediam sexagenam ovorum et in carnis privio tres pullos annuarim solvit, a discreto viro Eckilnianno cive Misnensi genero suo pro certa pecuniae summa insto emptionis et venditionis interveniente titulo comparaverit eaque pro remedio animae suae et Hese uxoris eius praedictae ecclesiae Misnensi donaverit sub hoc modo, ut quem

    ií Ober- odor N'icderlominatzsch, Р?г. Boritz.

    «

    423 -

    cunque eorum praemori aut de hac vita citius toll! deo sic volente contigerit, eius anniversarius in vigilas et miseá deftmctorum in ipsa Misnensi ecclesia perpetué peragatur, et in eius anniversario una sexagena dictorum grossorum, quadraginta videlicet grossos canonicis et viginti vicariis in choro praesentibus ut moris est mini- strentur. Reliquo vero superstite ex dictis coniugibus postmodum etiam naturae debi- tura persolvente, suus similiter anniversarius in vigiliis et missa defunctorum peragi et reliqua sexagena dictorum grossorum in suo anniversario debet perpétue, sicut de alio praemortuo dictum est, ministrari. Quare nobis dictus Henczlinus humiliter supplicavit, quatenus bona supradicta praefatae Misnensi ecclesiae appropriare digna- remur. Nos igitur Meynherus et Bertoldus burgravii Misnenses praedicti tam pium et laudabile propositum pio moti affeetu prosequi nosque exinde bonorum omnium, quae in dicta aguntur ecclesia, participes faceré cupientes bona supradicta omnia et singula ecclesiae Misnensi praedictae per decanum et capitulum ipsius proprietatis titulo perpetuis temporibus possidenda eo iure, frnctu, utilitate et honore, quibus ipsa praedictus Eckilmannus habuit, tenuit et possedit, recepta tarnen prius resignatione libera eorundem per dictum Eckilmannum in manibus nostris facta, appropriavimus, donavimus et praesentibus appropriamus, donamus, annectimus et uninuie, nihil nobis ac posteris nostris et heredibus iuris in praedictis bonis seu aliqua eorum parte quo- modolibet reservantes. In quorum omnium testimonium sigilla nostra praesentibus duximus appendenda, praesentibus strenuis viris nostris dilectis Johanne de Milticz milite seniore, Hugone de Tubinheym, Elkinbrechto de Bór et Johanne dicto Heyn- richo nostro advocato, necnon discretis dominis Fridehelmo de Mftlberg et Hermanno de Nova Civitate perpetuis vicariis ecclesiae Misnensis praedictae, testibus ad prae- missa. Actum et datum Misnae anno domini M°. CCC°. LVI°. feria quarta próxima post dominicam qua cantatur Oculi mei semper ad dominum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Burggrafen an Pergamentstreifen.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.