Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 446, S. 469
No. 478. 1354. 9. Juli.
Nos Johannes dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis recognoseimus et tenore praesentiura publice profitemur, quod de expresso nostri capitnli consensu vendidimus pro quadraginta sexagenis latorum grossorura nobis iara integre persolutorum, reve rendo patri domino Frankoni episcopo Lerossensi, vicario nostro in pontificalibus Warthara superiorera cum hortis et hortulanis et fossatis circuraiacentibus, necnon agris lignis rubetis virgultis aquis piscaturis pratis pascuis viis et inviis ac omnibus et singulis iuribus et iurisdictionibus ac honoribus ad dictam Wartham pertinentibus, sicut ipsam habuimus et possedimus, vineis duntaxat exceptis, ad ipsius domini Frankonis vitae témpora possidendam, ita, quod eodem domino Frankone de medio sublato, si supervixerimus, ad nos, si vero prius quam ipse decesserimus eo defuncto ad nostrum capitulum dicta Wartha devolvi debeat et revertí, renunciantes ex certa scientia et expresse pro nobis et nostris successoribus omni iuris auxilio, per quod contra dictam venditionem iuvare nos possemus. In quorum omnium testimonium praesentem litteram scribi fecimus et sigilli nostri maioris appensione muniri. Datum in castro nostro episcopali Stolpin anno domini M°. CCC°. LIIII0. nona die mensis Julii.
Et nos Jobannes de Strelis praepositus, Theodericus de (rogh decanus ac totum capitulum dictae Misnensis ecclesiae recognoseimus nos dietae venditioni, traeta- tibus capituli praecedentibus ac aliis solempnitatibus observatis nostrum adhibuisse consensum, et in huiusmodi nostri consensus evidens testimonium sigillum nostri capi tuli praesentibus appendisse.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifeii.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 446, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/f8d2a1c6-f28c-4fcd-9995-057b486e1f25/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success