Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 247, S. 265
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 247, S. 265
No. 269. 1286. 1. Febr.
Bernardus praepositus et Siffridus decanus totumque Misnensis ecclesiae capi- tulum universis et singulis praesentem paginam intuentibus salutem. Omnium habere memoriam et in nullo dubitare divinitatis cuiusdam pocius quam humanitatis existit, et ideo ne ea quae in tempore geruntur lapsu temporis oblivioni tradantur, soient scripti testimonio perennari. Cum Martinus de Canyn et Hermanus frater eius et filii Johannis fratris praedictorum, videlicet Martinus, Herraannus et Petrus dicti de Pitsuicz in nostra provincia constituti reeognovissent [se] et cognatos suos esse servi, qui vulgariter gasti itj. nuneupantur ecclesiae et capituli nostri, assumpto nobili viro domino Meinhero burg- gravio Misnensi ac aliis amicis suis instanter petiverunt, ut recepta certa summa pecu niae eos e Servitute emaneiparemus et cum parvulis suis linea recta descendentibus
COD. DIPL. 8AX. II. 1. 27
210
libertati donaremus. Nos vero nobilis viri domiui Meinheri burggravii Misnensis et aliorum ipsorum amicorum precibus inclinati Martinum et Hermanum fratrem eins et filios Johannis fratris praedictornm scilicet Martinum, Hermanum et Petrum de Pitsuicz ante dictos receptis decern marchis argenti cum liberis suis directe tantummodo descen- dentibus emancipamus et libertati donamus, omnibus aliis cousanguineis et cognatis eorum in servos ecclesiae Misnensis et nostro capitulo reservatis. In cuius rei testi monium sigillis capituli nostri et nobilis viri domini Meinheri burggravii Misnensis iussimus et petivimus praesentem literam roboran1). Actum et datum anno domini MCCLXXXVI. Cal. Febr., praesentibus testibus infrascriptis domino2) Leone prae- posito sanctae Afrae, domino2) Johanne de Wildenhan canónico regulari ibidem.
Fabricii ami. urb. Misn. p. 44. cd. Lips. 1609. — Kühler coil. dip]. Lus. I. Anh. S. 121 f.
1) colorari Fabr. u. Köhler. 2) doctore Fabr. ц. Köhler.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 247, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/fdcb0de6-b899-48cf-aa41-d7a906784370/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success