Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 303, S. 312
No. 327. 1298. 6. Oct.
Nos Meinherus dei gratia burgravius Misnensis tenore praesentium potestamur, quod cum quaedam causa et dissensionis materia inter dominum Tbeodericum praepo- situm Budesinensem ex una et Siffridum de Wildenhain laicum, super quibusdam agris et pascuis adiacentibus villae Paselitz") et adiacentibus similiter prato, quod dicitur Borken- wise ex parte altera exorta fuisset, quia dictus Siffridus dicebat ex morte Reinhardi dicti Nase de Jawernitz et fratrum et patruelium suorum dictos agros et pascua ad se devoluta esse, qui ab eo tenebantur titulo feodali. Aliquibus diebus amicabilibus a partibus hinc inde servatis, tandem in nostra praesentia dictis partibus constitutis, lecto privilegio, quod dicti agri et pascua ad capellam sancti Johannis baptistae in curia marchionis in castro Misnensi sitam proprietatis titulo pertinebant, videbatur singulis praesentibus, quod ante- dictus Siffridus in saepedictis agris et pascuis penitus nihil iuris haberet, qui etiam nunquam fecerat mentionem temporibus retroactis. Tandem precibus nostris saepedictus Siifridus inclinatus, si quid iuris habuit in agris vel pascuis superius dictis, hoc totum pro se et heredibus suis liberaliter resignavit et penitus renuntiavit de benivola volún tate, nihil sibi iuris et heredibus suis in antea reservando. In cuius rei testimonium sigilli nostri munimine praesentem litteram duximus consignandam. Testes huius sunt Vlricus miles dictus Olsnitz, Apetz de Mvnen et Th. Sebenitz. Datum et actum Misnae in palacio nostro anno domini M°. CC°. XCVILT". in octava Michahelis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Burggrafen an einem Pergameutstreifeu. Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 89 f.
a) Baaelitz, Par. Lenz.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 303, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/fe924174-718b-411d-8a4e-8b5623ced903/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success