Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 206, S. 281
In nom. dom. amen. Cum omnia et singula infra spaeram activorum et passi- vorum consistentia etc. Nos igitur Nycolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Mysnensis notum facimus — quod quia honorabiles domini. . decanus totumque capitulum ecclesiae nostrae Mysnensis praetactae, nobis in Christo sincere dilecti a strennuo Theodrico Kobirshain in Roschycz") residente suis confratribus et heredibus de bona deliberatione et suorum amicorum maturo consilio bona infra scripta in villa et pago villae dictae Berntyczb) in districtu Misnensi sita, videlicet septem mansos solventes in censu et redditibus annis singulis novem sexagenas grossorum Friber-
a) Roitzsch, Par. Striegnitz. b) Berntitz, Par. Staucha.
31*
244
gensis monetae et sex halenses cum viginti uno pullis et quarta media sexagena ovorum, unum quartale canapi cum octali papaveris, prout haec inferius clarius describentur, cum areis aedificatis et non aedificatis, agris cultis et incultis, pratis pascuis virgultis aquis aquarum decursibus viis et inviis et omnibus suis aliis perti- nentiis, quibuscumque censentur nominibus, cum iudicio etiam hereditario et genera- liter cum omni iure utilitate honore fructu emunitate et libertate, quibus idem Theo- dericus Kobirshain et pater eius Petrus olim de Kobirshain felicis memoriae, dum viveret, praedicta bona — a nobis et ecclesia nostra Mysnensi hucusque in feudum tenuerant, — nullo iure penitus excepto aut quomodolibet reservato, — compararunt pro centum et quadraginta quatuor sexagenis latorum grossorum Fribergensis monetae dicto Theodrico iam integre persolutis, et — dictus Theodricus pro se et suis con- fratribus ac heredibus, nec non etiam strennuus Henricus de Kobirshain praedicti Theodrici couterinus residens ibidem in Roschycz, qui de praefatis bonis etiam alias infeudatus dicebatur, coram nobis personaliter constituti, praedicta bona — libere resignarunt, — renunciantes etiam expresse omni iuri et actioni cuiuscumque canonis aut legis auxilio et beneficio, quibus contra eandem emptionem, venditionem, resigna- tionem et renunciationem praedictas seu aliquod praemissorum possent in toto vel in parte venire aut aliqualiter se iuvare et specialiter iuri dicenti, generalem renuncia- tionem non valere etc. Hinc est, quod nobis praefati domini . . decanus totumque capitulum ecclesiae nostrae praedictae' humiliter supplicarunt, quatenus ipsis praefata bona — conferre — et unire gratiosius dignaremur. Nos igitur Nicolaus episcopus — praescripta bona, — videlicet mansos, census et redditus cum suis hominibus et pertinentiis universis — honorabilibus dominis . . decano totique capitulo ecclesiae Mysnensis praedictae realiter contulimus — et unimus proprietatis titulo per ipsos perpetuis temporibus possidenda et in quoslibet pios usus iuxta ipsorum voluntatis beneplacitum libere convertenda, nihil iuris vel proprietatis in praefatis bonis vel aliqua eorum parte nobis et successoribus nostris quomodolibet vendicantes. Ut autem omne dubium, quod in praemissis suboriri possit in futurum, procul evellatur, census et censitas personas seu reddituarios bonorum praescriptorum et terminos solutionis praesenti duximus paginae inserendum. Primo Martinus dictus Boderbrose cum fratre suo dicto Hannus Boderbrose habet duos mansos, de quibus solvit in censu mediam tertiam sexagenam grossorum et unum grossum, medietatem Walpurgis et aliam medietatem in festo sancti Mychaelis; idem solvit Walpurgis unam sexagenam ovorum et in festo sancti Mychaelis sex pullos. Item Thomas dictus Mfizyl habet duos mansos, de quibus solvit in censu, in ovis et in pullis atque in eisdem terminis tantum sicut praecedens. Item Heynich dictus Nfiman cum suis confratribus et matre habet duos mansos, de quibus tantum per omnem modum in censu, ovis et pullis et terminis solvit, sicut praedicti duo inmediate praecedentes. Item Peterak Pecz habet unum mansum, de quo solvit quinque mandela grossorum in censu et sex halenses, medietatem Walpurgis et medictatem residuam Michahelis; idem solvit in festo paschae mediam sexagenam ovorum et Mychaelis tres pullos. Iste idem de agro quodam dicto vulgariter obirschar solvit in censu unum solidum grossorum, medictatem Wal- purgis et medietatem in festo sancti Michahelis. Item isti omnes praedicti solvunt
245
annis singulis in prima septimana quadragesimae unum octale papaveris et quartale canapi. Et ne praemissa omnia et singula oblivione, quae erroris mater est, eva- nescant, praesentem paginam inde scribi iussimus et nostri sigilli maioris appensione communiri. Datum et actum Mysnae sub anno dominicae incarnationis millesimo trecentesimo nonagesimo mensis Marcii die decima hora quasi nonarum, in domo habitationis honorabilis domini Ramfoldi de Polenczk canonici nostrae ecclesiae Mys- nensis, praesentibus honorabilibus et discretis dominis Bertoldo de Gebese oculo decani, Andrea Fabri succentore, perpetuis vicariis ecclesiae Mysnensis, nec non etiam strennuis viris et vasallis nostris fidelibus Ulmanno de M6lbach, Friderico Grellenhain, Ludewico de Canicz, Albertho Hugewicz, Martino de Ybenwicz, Hen- rico de Breitenbuch, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/0344f42e-d47e-457c-a64a-1587426a26e0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success