Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 394, S. 490
Martinus episcopus etc. dilecto filio Johanni Boze praeposito ecclesiae sancti Sixti Merseburgensis, apostolicae sedis nuncio, iurium fructuum et proventuum camerae
453
apostolicae in provincia Magdeburgensi ac civitate et diocesi Misnensi debitorum col- lectori salutem etc. Ex fideli et solicita ac diligenti providentia, prudentia quoque et probitate circumspecta aliisque virtutum donis, quibus personam tuam percepimus insignitam, praesuminus evidenter, quod ea, quae tibi commiserimus, solerti et salubri studio fideliter exequeris. Hinc est, quod nos de huiusmodi probitate et virtutibus plurimum in domino confidentes te in provincia Magdeburgensi ac in singulis eiusdem provinciae nec non in Misnensi civitatibus et diocesi nuncium apostolicum ac fructuum, reddituum et proventuum, censuum aliorumque iurium quorumcumque nobis et Ro- manae ecclesiae inibi debitorum et debendorum collectorem et generalem receptorem usque ad nostrum et sedis apostolicae beneplacitum tenore praesentium facimus con- stituimus et etiam deputamus, omnes alios et singulos huiusmodi collectores receptores et succollectores in praefatis provincia civitatibus et diocesi per nos aut quacunque alia auctoritate deputatos ac commissiones super huiusmodi collectoriae succollectoriae et receptoriae officiis aliis quam tibi sub quavis verborum forma per dictam sedem aut alia auctoritate factas penitus revocando, ipsosque collectores succollectores et receptores ab eorum officiis et commissionibus alias eis commissis seu factis specia- liter vel generaliter amovendo. Tibi nihilominus per te vel alium seu alios clericos tantum fide et facultate idoneos nostro et camerae praedictae nomine a quibuscumque praelatis collegiis capitulis conventibus ecclesiarum et monasteriorum quorumlibet aliis- que ecclesiasticis, saecularibus et regularibus, exemptis et non exemptis ordinum quo- rumeunque ac etiam laicalibus personis, nec non universitatibus et communitatibus civitatum terrarum castrorum villarum et locorum quorumlibet provinciae, civitatum et diocesis praedictarum omnes et singulas pecuniarum summas ac rerum et bonorum quantitates, etiam si bona huiusmodi confiscata fuerint, nec non fructus redditus et proventus primi anni beneficiorum ecclesiasticorum collatorum et in antea conferen- dorum ac omnia alia et singula iura nobis et diocesi huiusmodi quacunque ratione vel causa debita vel debenda ac ad nos et easdem ecclesiam ac cameram nunc et in posterum pertinentia quaecunque, quotcumque et qualiacumque fuerint, communibus et minutis servitiis praelatorum ad quorumcunque ecclesiarum et monasteriorum regi- mina promotorum duntaxat exceptis, petendi exigendi levandi et accipiendi, rationes quoque et computa a quibuscumque collectoribus et succollectoribus et receptoribus, nec non inquisitoribus haereticae pravitatis ac officialibus aliis pro dicta camera in pro- vincia, civitatibus et diocesi praedictis deputatis hactenus et personis aliis, in quan- tum negotia et utilitatem camerae memoratae concernunt, audiendi et examinandi, ipsosque si necesse fuerit ad hoc compellendi et coercendi ac per ipsos, recepta etiam petendi exigendi et recipiendi et de receptis duntaxat quitandi liberandi et penitus absolvendi, nec non contradictores alios quoslibet et rebelles cuiuscumque status gra- dus conditionis ordinis vel praeeminentiae existant, etiam si pontificali vel alia quavis praefulgeant dignitate, auctoritate praedicta per censuram ecclesiasticam et bonorum suorum sequestrationem aliaque iuris remedia oportuna appellatione postposita com- pescendi, nec non contra quoscunque tibi vel succollectoribus receptoribus et aliis tuis officialibus iniuriantes, seu te vel eos coniunctim vel divisim in executione negotiorum dictae camerae directe vel indirecte quomodolibet impedientes auctoritate praedicta
454
procedendi, prout ordo exegerit rationis, te, si necesse fuerit, ipsos ad comparendum coram nobis seu camerario nostro aut eius locum tenente personaliter vel alias legi- time infra certum terminum competentem per te eis assignandum citandi, et etiam, si opus fuerit, auxilium brachii saecularis invocandi, sententias quoque excommuni- cationis, suspensionis et interdicti in contumaces inobedientes et rebelles tam per te, quam praedecessores seu praecessores vel eorum substitutos coniunctim vel divisim latas et imposterum quomodolibet ferendas, si opus fuerit, aggravandi et reaggra- vandi, et cum ad obedientiam debitam pervenerint tollendi et suspendendi ipsasque personas ab eisdem sententiis absolvendi et cum ipsis super irregularitate, si quam sic ligatae non tamen in contemptum clavium celebrando divina vel immiscendo se illis quomodolibet contraxerint, auctoritate praedicta dispensandi, non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii papae VIII. praedecessoris nostri de una et duabus dietis in concilio generali, quam aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibus- cumque, etiam si de illis et earum totis tenoribus de verbo ad verbum habenda esset in praesentibus mentio specialis, seu si aliquibus aut eorum ordinibus communiter vel divisim a sede praedicta sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, auctoritate praefata plenam et liberam harum serie concedimus facultatem. Ita tamen, quod de fructibus, redditibus, proventibus et bonis aliis quibuscumque ipsi camerae debitis persolvendis ultra annuam dilationem dare nequeas, et quod in singulis civitatibus et diocesibus infra tuam collectoriam consistentibus, si sint amplae et diffusae, ultra unum, et si parvae fuerint in duabus etiam ultra unum duntaxat suc- collectorem non constituas seu deputes, et quod omnium et singulorum succollectorum, quos te deputare continget, nomina et cognomina, statim cum illos deputaveris, ad dictam cameram clare et distincte transmittas, ac quod singulis bienniis de receptis et gestis per te et succollectores tuos in huiusmodi collectoriae officio rationem et computum reddere et calculum ponere in camera et gentibus ipsius tenearis, nec non quicquid in praedictis recipi te contigerit, per litteras cambii aut alias tutum modum nobis aut camerario seu eius locumtenenti praedictis vel gentibus camerae praelibatae quantociens poteris transmittere non postponas. Volumus autem, quod antequam huiusmodi officium incipias exercere, in manibus venerabilis fratris Ludovici episcopi Magalonensis, vicecamerarii nostri seu alterius, cui hoc ipse committendum duxerit, de officio huiusmodi fideliter exercendo ac alias fidelitatis praestes in forma solita iuramenta, ipsique succollectores per te deputandi id idem iu manibus tuis, antequam illud exerceant, praestare teneantur. Tu igitur praedictum officium iuxta datam tibi a deo prudentiam sic studeas bene fideliter et laudabiliter exercere, quod sperati fructus exinde proveniant tuque apud nos et sedem praedictam possis non immerito commendari. Datum Romae apud sanctam Mariam Maiorem Idibus Julii pontificatus nostri anno sexto.
P. de Wartenberg.
Aus dem Lib. II. offlciorum Martini PP. V. fol. 261t> — 263».
455
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 394, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/0c1f4c53-2687-4092-8e5f-e5d24414486d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success