Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 193, S. 266
In nom. s. et ind. tr. feliciter amen. Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Misnensis — notum facimus — quod illustris princeps et dominus,
229
dominus Wilhelmus, Misnensis marchio, terrae Orientalis et in Landesberg nobis insinuare curavit, quod in propriae salutis ac praedecessorum successorumque ac ipsius remissionem peccaminum atque remedium animarum — vicariam et altare de novo constructum et consecratum supra testudinem novam in ecclesia Misnensi ob reve- rentiam dei omnipotentis beataeque et intemeratae Mariae virginis, genitricis filii eius domini nostri Jhesu Christi ac omnium sanctorum et specialiter sub titulo sanctorum martyrum Georgii, Mauricii cum sociis suis et Gangolfi atque beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, ac beatae Dorotheae virginis fundasset et salubriter dotasset red- ditibus infra scriptis, videlicet decem et octo sexagenis grossorum monetae Friber- gensis annui census in opido suo dicto Hayn trans Albeam in praetorio per consules et iuratos ibidem solvendos de pensione annua ipsi domino marchioni solvi consueta, vicario seu rectori dictae vicariae seu altaris pro tempore singulis annis novem sexa- genas grossorum praedictorum in festo beatae Walpurgis et novem in festo sancti Michaelis pro sustentatione sua ac oneribus supportandis. Renunciavit etiam prae- fatus dominus marchio pro se et heredibus ac successoribus suis perpetue omni iuri, actioni exceptioni seu quocunque legis auxilio vel defensioni, quae ipsis competere[nt aut] quomodolibet competere possent in futurum in censibus antedictis, prout haec omnia in litteris ipsius desuper confectis plenius et lucidius continentur. Sane quia pro parte praefati i[llustris] principis et domini, domini marchionis nobis humiliter exstitit supplicatum, ut oblationem huiusmodi — recipere ac ecclesiasticis bo[nis et] titulis annumerare et insignire — gratiosius dignaremur, nos — oblationem censuum et reddituum nobis factam gratanter acceptavimus et praesentibus acceptamus ac ipsos census, in suo — privilegio expressatos ac appropriatos et in futurum comparandos vicariae et altari praedictis addimus — et incorporamus, ipsos quoque bonis ecclesia- sticis annumeramus et intitulamus, dictamque vicariam et altare cum dote ac proprie- tate sua praefata ordinaria sive diocesana nostra auctoritate confirmamus et in bene- ficium ecclesiasticum erigimus — volentes, dictos census et redditus esse ecclesiasticos ac de cetero debere foro ecclesiastico non inmerito subiacere. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. In quorum omnium evidentiam et notitiam clariorem sigillum nostrum maius duximus praesentibus appendendum. Datum et actum in castro nostro episco- pali Stolpen anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto, in die beatae Luciae virginis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem grosseren Siegel des Bischofs an einem Pergament-
streifeu.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 193, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/296236dd-f6de-457e-be0e-5218acef67a0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success