Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 268, S. 356
In nom. s. et ind. trin. amen. Cum pastoralis curae intersit etc. Nos igitur Thimo dei et apost. sedis gratia episcopus Misnensis recognoscimus — quia magni- ficus princeps dominus Wilhelmus marchio Misnensis, Thuringiae lantgravius et comes Saxoniae palatinus devotionis fervore succensus, pro ampliatione cultus deifici ob remedium salutare progenitorum suorum, nec non illustris quondam Elizabeth mar- chionissae suae consortis bonae memoriae ac suorum heredt1m et successorum, ad honorem sanctae et individuae trinitatis, corporis Christi suaeque intemeratae geni- tricis et virginis Mariae, ac beatae Mariae Magdalenae, altare novum in ecclesia nostra Misnensi in medio chori erexit — congruisque redditibus ad instaurandum in dicto altari missam perpetuam, videlicet quadraginta duas sexagenas grossorum Misnensium in redditibus opidi sui Dresden dictis proprie iarrente, quos hucusque de theatro ibidem habuit, liberaliter dotavit, conditione et adiectione infra scripta, videlicet quod deinceps dictum altare per duos altaristas gubernari debeat, qui huiusmodi quadra- ginta duas sexagenas reddituum singulis annis — percipere debeant et habere, de qua quidem pecunia iidem altaristae scolaribus cum eis vigilias et missas pro defunctis ac alias missas iuxta modum inferius insertum cantare debeant, singulis annis decem sexagenas dabunt et in anniversariis progenitorum dicti domini marchionis et Eliza- beth olim conthoralis suae, et post eius obitum sui ipsius et suorum heredum et suc- cessorum, qui singulis annis in nostra Misnensi ecclesia peragi debeant, in provigilia visitationis Mariae et in crastino Elizabeth canonicis in vigiliis et missa praesentibus unam sexagenam, vicariis in vigiliis et missa praesentibus quadraginta grossos, custodi quatuor grossos pro h1minaribus, campanatoribus alterum dimidium grossum et choralibus quatuor grossos pro quolibet termino ministrabunt, residuamque pecu- niam — inter se aequaliter dividere et suis usibus reservare. Et praeterea dictus dominus marchio — ordinavit, quod dictorum altaristarum um1s una septimana et alius alia septimana singulis diebus in choro ecclesiae nostrae Misnensis statim incepto pulsu campanae, quae longa vocatur, ante horam vesperorum cum sex scolaribus vigilias incipere debeat et cantare et omnibus secundis tertiis quartis et sextis feriis missam pro defunctis ad dictum novum altare celebrabit, exceptis magnis festivitatibus,
319 —
in quibus non solent missae pro defunctis celebrari. Insuper idem altarista, qui sic regit per ebdomadam, singulis dominicis diebus missam de sancta trinitate, feriis quintis de corpore Christi et sabbatis de- beata virgine cantando ad dictum altare debeat solempniter celebrare, ita quod huiusmodi vigiliae ante inceptionem vesperorum et missae ante pulsum campanae ad primam, quae longa vocatur, diebus singulis sint finitae, et alius altarista, quem non tangit regimen per ebdomadam praefatis tribus diebus, videlicet dominicis quintis et sabbatis missam pro defunctis ad dictum altare in medio chori celebrabit infra horas, quando velit. Ceterum ius patronatus dicti altaris praedictus dominus marchio suique heredes et successores perpetuo obtine- bunt, qui quotiens vacare contingat ad id praesentare debeant personas idoneas iam actu presbyteros, vel qui adstatim possint in presbyteros ordinari; si collatio secus fieret, illa nullam habere debeat roboris firmitatem, et extunc collatio ad canonicos et capitulum ecclesiae Misnensis libere devolvi debeat, qui tunc de discretis rectoribus eidem altari debeant providere. Praedicti vero altaristae sub obedientia decani Mis- nensis erunt, qui ad id instituere debeat praesentatos. Sed ad visitationem chori non astringantur, nisi ex spontanea voluntate chorum visitare voluerint, quod ipsorum arbitrio omnino relinquatur, prout de his omnibus sunt praefati domini marchionis litterae et privilegia continentiae plenioris. Supplicavit nobis idem dominus marchio, quatenus erectionem — altaris antedicti ac ordinationem praemissam ratificare et approbare ac dictum altare et redditus ipsius ecclesiastici beneficio tituli et iuris prae- sidio insignire ac nostra auctoritate ordinaria confirmare dignaremur. Nos igitur episcopus Misnensis antedictus — votivis supplicationibus favorabiliter inclinati prae- dicti domini marchionis et potissimum salutare propositum eiusdem in domino pluri- mum collaudantes, fundationem — et ordinationem — ratificavimus ac tenore prae- sentium in dei nomine confirmamus — statuentes, rectores altaris saepedicti, qui pro tempore fuerint, ad observationem missae perpetuae in dicto altari instauratae singulis diebus per se ipsos vel per alios astrictos et obligatos fore etc. Et ut praemissa nostrae confirmationis auctoritas inconvulsa et integra servetur — sigillum nostrum autenticum praesentibus duximus appendendum. Datum Misnae anno domini mille- simo quadringentesimo quinto mensis Aprilis die duodecima.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem grijsseren Siegel des Bisehofs und dem kleineren als Riieksiegel an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 268, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/309c3472-19f2-4b27-920b-68adde6aaae1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success