Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 75, S. 119
Ego Johannes praepositus in Kl&din notum facio , quod quia honorabilis
vir dominus Nicolaus decanus ecclesiae Mysnensis hanc mihi concessit gratiam, quod
COD. DIFZ.. IAX. II. 2. 11
b2
in illis videlicet ecclesiis in sede Kl6din infra limites decauatus sui consistentibus, in quibus ius patronatus sive praesentandi rectores ad easdem ex parte eiusdem eccle- siae meae in Kl6din babere dinoscor, ius instituendi absentias dandi permutationes auctorizandi, quociens faciendae occurrerint, non iure meo sed vice et nomine suo et auctoritate sua ac successorum suorum decanorum pro tempore possim et debeam dum vixero et ad vitae meae tempora dumtaxat exercere, prout etiam per recolendae memoriae virum dominum Theodericum tunc decanum antecessorem suum domino Henrico quondam praeposito in Kl6din inmediato praedecessori meo concessum fuerat et indultum, salvis et exceptis iurisdictione subiectione censura qualibet ecclesiastica, visitatione, procuratione, correctione excessuum, kathedratico ac obedientia et reve- rentia, quam sibi manualiter feci et ad quam etiam similiter praestandam quemlibet de novo in ecclesiis huiusmodi aut earum aliqua per me institutum seu ad eam trans- latum quotiens occurrit ad supradictum dominum decanum et suos successores mox remittere debeo, nec non quibuscunque aliis iuribus sibi in ecclesiis huiusmodi et earum rectoribus et populis sicut in ceteris ecclesiis infra decanatum suum constitutis de consuetudine et de iure conpetentibus, quae et quorum exercitia sibi et successo- ribus suis plenarie et expresse et de consensu meo et voluntate libera reservavit. Idcirco ego etc. Actum et datum Myssnae anno dom. M°. CCC°. LXVTL iu die beati Lucae evangelistae, praesentibus discretis viris dominis Petro in Belgern, Theoderico in Wesnik, Vlrico in Nyden et Petro in Dalen ecclesiarum parrochialium rectoribus testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 75, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/39c3bb19-fa7e-4164-882c-8f7fc7cdeb68/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success