Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 197, S. 271
Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Missnensis omnibus in perpetuum. Ad augmentum divini cultus etc. Sane quia nobis illustris princeps et dominus, dominus Wilhehuus marchio Misnensis, terrae Orientalis et in Landes- berg nobis insinuare curavit, quod in propriae salutis ac progenitorum et praede- cessorum successorumque ipsius remissionem peccaminum atque remedium animarum — salubri ductus consilio vicariam et altare de novo constructum et consecratum supra testudinem novam in ecclesia nostra Misnensi, ob reverentiam dei omnipotentis beataeque et intemeratae Marie virginis, matris filii eius domini nostri Jhesu Christi ac omnium sanctorum et specialiter sub titulo beatae Otyliae virginis fundasset et salubriter dotasset redditibus infra scriptis, videlicet undecim sexagenis grossorum monetae Frybergensis annui census in opido Hayn trans Albeam in praetorio per consules et iuratos solvendas de pensionc annua ipsi domino marchioni solita et con- sueta, vicario seu rectori dictae vicariae et altaris pro tempore singulis annis perpe- tuis futuris temporibus, medietatem in festo beatae Walpurgis et aliam medietatem in festo sancti Michaelis archangeli pro sustentatione sua ac oneribus supportandis, renunciavit etiam — wie No. 701 — nobisque humiliter supplicare curavit, quatenus oblationem — wie No. 701. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. In cuius rei testi- monium et evidentiam clariorem sigillum nostrum maius praesentibus est appensum. Datum Stolpen anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo septimo in vigilia beatae Margarethae virginis gloriosae.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv mit dem Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 197, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/4e862540-5a00-4966-8006-f4f20b8d29c1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success