Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 63, S. 104
In nomine domini amen. Nos Meinherus et Bertholdus fratres dei gratia burggravii sacri imperii in Misna et in Harttinstein comites, ad pcrpetuam rei memo- riam. Digne agere credimus etc. Eapropter — volumus esse notum, quod in reme- dium animarum nostrarum, progenitorum pariter et heredum unam sexagenam latorum grossorum monetae Fribergensis annui census cum oblegiis, videlicet quatuor pullis et una sexagena ovorum in uno manso arabili et area eidem pertinente, sitis in pagis villae Zchichow prope Wussin") in districtu Mysnensi, quem quidem censum annuum
a) Zeicha bel Hohenwuasen, Par. Naundorf.
— 67
Henich dictus Schenczin a nobis in feodo tenuit et ad manus nostras libere resigna- vit, cuius areae et mansi possessor Petrus dictus Pigwis solvit ac solvere consuevit in festo beatae Walpurgae singulis annis triginta grossos cum una sexagena ovorum et in festo beati Michaelis similiter triginta grossos cum quatuor pullis, cum omnibus iuribus, fructibus, utilitatibus et emolimentis, quae eidem manso et areae insunt vel inesse poterunt in futurum, ad hunc finem, quod anniversarius honorabilis viri domini Johannis de Strelis, quondam praepositi in ecclesia Mysnensi vigiliis et missa more solito peragatur et in eodem praedicta sexagena grossorum canonicis integratis et vicariis perpetuis et temporalibus, canonicis videlicet duae partes, et tertia vicariis et sociis in vigiliis et in missa duntaxat praesentibus, solutis exinde decima hospitali et campanatoris pretio more solito ministretur, praehabita super eodem maturo con- silio et deliberatione diligenti, resignatione facta ecclesiae Mysnensi cum omnibus iuribus ac pertinentiis, iudicio haereditario, utilitate et honore — sicut praedictus Heynich Schenczin dictum mansum, aream et censum a nobis hactenus habuit et possedit, donavimus — et appropriamus — proprietatis titulo perpetuo possidendum. In quorum omnium testimonium sigilla nostra praesentibus duximus appendenda. Actum et datum anno dom. millesimo trecentesimo sexagesimo sexto, nona die mensis Februarii, praesentibus nobilibus, strennuis et validis viris dominis Henrico de Swarcz- burg comite, Hermanno de Malticz milite, Jenchino de Slynicz, Johanne de Thubin- heim, Nicolao de Wydebech, Johanne de Stuchow et aliis pluribus fide dignis, testi- bus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen wie No 515.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 63, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/599101fe-315e-489a-91b4-214b1cdedb76/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success